AAS 23 (1931), p. 267

Art. .14

Curriculum medium studiorum classicorum rite peractum esse documentis
authenticis Auctoritatis ecclesiasticae vel civilis probari debet,
firmo iure Universitatis vel Facultatis imponendi examen, quandocumque
documenta allata non sufficere censeantur.

Art. 15

Si quis alumnus e schola media sive civili sive ecclesiastica venerit,
in qua una vel plures disciplinae, de quibus in art. 13, omnino non sint
aut saltem non satis sint traditae, earum studium supplere atque in
examine satisfacere debet, secundum Statuta Universitatis vel Facultatis.

Art. 16

§ 1. - Biennium Philosophiae scholasticae, quod ex art. 25, 2° a)
Constitutionis Apostolicae prorsus requiritur ut quis in Facultate Theologica
gradus academicos appetere possit, complectitur studium Logicae,
Cosmologiae, Psychologiae, Criticae seu Criteriologiae, Ontologiae, Theologiae
naturalis, Ethicae et Iuris naturalis, Historiae philosophiae.
§ 2. - Biennium, de quo in § 1, rite absolvi debet, curriculo medio studiorum
classicorum confecto, in Facultate Philosophica vel in aliqua schola
superiore ad Philosophiam scholasticam docendam destinata et ab Aucto^
ritate ecclesiastica ad hoc approbata.
§ 3. - Qui legitimis documentis probaverit se cursum Philosophiae
scholasticae aliter ac in § 2 praescribitur absolvisse, in Facultatem Theologicam
ascribi non potest, nisi in illius disciplinae studium saltem per annum
in Facultate Philosophica vel in schola, de qua in eadem § 2, incubuerit et
in examine de omnibus Philosophiae scholasticae partibus satisfecerit.

Art. 17

§ 1. - Ab una Universitate vel Facultate ad aliam transire licet
etiam ad eadem studia continuanda, ea tamen condicione ut nemo ad
Licentiam admittatur, quin tempore curriculi peracti omnes disciplinas
ad normam art. 33 § 3 Constitutionis Apostolicae praescriptas rite
absolverit.
§ 2. - Transitus, de quo in § 1, fieri potest tantum initio anni academici
aut, ubi annus academicus in semestria dividitur, initio singulorum semestrium.;
ne fiat tamen nisi iusta de causa.
§ 3. - Firmis praescriptis § 1 et § 2, Universitatibus vel Facultatibus
ius est iis qui ab aliis ad se transierint rationem et ordinem studiorum statuendi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.