AAS 23 (1931), p. 268
TITULUS III
De ratione studiorum
(Const. Apost., art. 29-34)
1. - Methodus generalis docendi
(Const. Apost., art. 29-30)
Art. 18
§ 1. - Quae in art. 29 a) et c) Constitutionis Apostolicae de institutione
ad Angelici Doctoris rationem, principia, doctrinam statuuntur
sancte serventur, ad normam Litterarum Encyclicarum Leonis Pp. XIII
Aeterni Patris d. d. 4 Augusti 1879 et Pii Pp. XI Studiorum Ducem
d. d. 29 Iunii 1923.
§ 2. - In parte disciplinarum positiva auditores ita instituantur, ut non
solum ipsam doctrinam probe addiscant, sed etiam fontes singulis disciplinis
proprios legesque eosdem interpretandi cognoscant atque laboris
scientifici subsidia et adiumenta cum fructu adhibere assuescant.
§ 3. - In quaestionibus speculativis sive Theologiae sive Philosophiae
adhibeatur methodus quam scholasticam vocant, non neglecta, tam in
proponendis argumentis quam in afferendis, disputandis, solvendis difficultatibus,
forma syllogistica. Hac autem methodo auditorum mentes ita
excolantur, ut apti paratique efficiantur non solum ad falsa systemata
erroresque antehac exortos diiudicandos et refutandos, sed etiam ad discernendas
et ex veritate aestimandas sententias novas quae forte in disciplinis
theologicis vel philosophicis exoriantur.
Art. 19
Disciplinarum principalium, quae Universitatis vel Facultatis veluti
summam constituunt, gravitas et excellentia etiam ex numero lectionum
et professorum eluceant.
Art. 20
InFacultate Theologica, Iuris Canonici, Philosophica disciplinae principales
totae tradendae sunt in scholis.
Art. 21
Sacra Scriptura, Theologia dogmatica, Theologia moralis, Philosophia
scholastica, Codex iuris canonici et Ius romanum tradantur lingua latina.
Professores autem operam dent ut auditores vim locutionum technicarum
plene et accurate intellegant.