AAS 23 (1931), p. 34

quidem rebus opportune mutatis, a peritissimo artifice effingi
iussimus. Nunc vero, eum exemplar, quod Nobis non pauca post
experimenta oblatum est, probaverimus, utpote quod aptius
videretur ad faciliorem efficiendam Bullarum expeditionem,
idcirco his Litteris, motu proprio datis, volumus ac decernimus
ut a die xii mensis Februarii, quo die, nono ante anno, in Vaticanaa
Basilica Summi Pontificatus insignia sollemni ritu accepimus,
sigillum hoc novum, a Plumbatore religiose custodiendum, uti
sigillum Nostrum Pontificium in omnibus Cancellariae Apostolicae
actis unice in posterum adhibeatur; * idque dilecto filio Nostro
Cardinali Cancellario curandum et exsequendum committimus.
Quod vero a Nobis hisce Litteris statutum est, id firmum ac
ratum esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvni mensis
Ianuarii anno MDecccxxxi, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XI

* Typum magnitudinis et figurae habes infra pag. SI.

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE NOVA PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM ET DIOECESIUM IN STATU

• BORUSSICO CIRCUMSCRIPTIONE. •

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Pastoralis officii nostri cura et Ecclesiarum omnium sollicitudo a
Nobis iugiter postulat ut, quae dominico gregi salubrius pascendo ac facilius
regundo prodesse videntur, ea sedulo studio praestare satagamus*
Ad hoc siquidem assequendum non parum iuvat recta dioecesium circumscriptio,
quae temporum et locorum adiunctis quam maxime respondeat.
Cum itaque inter Apostolicam Sedem et Borussiae Statum solemnis Conventio,
seu Concordatum, nuper inita et confirmata sit, qua hierarchia et
dioecesium circumscriptio noviter in eodem Statu ordinantur: Nos, quae
in ecclesiastici regiminis utilitatem iisdem pactis sancita sunt exsecutioni
mandare volentes, additis parvis quibusdam dioecesium finium mutatio-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.