AAS 23 (1931), p. 343
ret. Anno 1860 Nemausum fuit revocatus, et Coetus pro Scholis Orientis
Praeses electus. Anno 1863 Lutetiam Parisiorum mittitur.
Animarum zelo succensus populi necessitatibus, tum temporalibus,
tum spiritualibus succurrere satagens, non sine divinae Providentiae instinctu
et auxilio, suorumque Superiorum approbatione, ad instituendam
novam Sororum familiam animum admovit, quibus munus infirmis in
suis domiciliis adsistendi esset concreditum, ut per hoc infirmorum et
suarum familiarum animae Christo lucrifìerent. Cooperante itaque Antonia
Fage, quae in religione Mariae a Iesu nomen assumpsit, anno 1865 Institutum
Parvularum Sororum ab Assumptione fundavit. Decem post annos
Cardinalis Guibert, Archiepiscopus Parisien., Institutum approbavit, et
religiosum habitum per suum Vicarium generalem sororibus imposuit et
canonica religiosa vota ab eisdem excepit. Anno 1878 vota perpetua emittere
fuit eis concessum. Apostolica Sedes anno 1897 Decretum laudis edidit.
Nec eius zelus in populi bonum hic stetit; annis 1876 et 1881, ut socialium
classium concordiae et unioni iuxta Evangelii praecepta adlaborarent, duos
instituit coetus quibus nomen Dames servantes des pauvres et Fraternité
de N.-D. de V Assomption. Prior constat ex mulieribus, quae in assistendis
infirmis et pauperibus Sorores adiuvent; altera ex viris, patribus familias
operariis etiam ex proceribus qui, sub Decurionum nomine, operarios, in
Christo fratres, doctrina, consiliis opera doceant, dirigant, ab impietate
arceant et in bono confirment.
Nec id satis eius zelo fuit. Non solum enim operariorum virorum qui
fraternitati erant adiuncti, sed et illorum uxorum bono prospexit, sodalitatem
mulierum instituens sub S. Monicae patrocinio, similem Fraternitati,
ita ut sicuti haec pro viris, ita et illa pro mulieribus suum apostolatus
munus exerceat.
Meritis onustus die 3 Aprilis anno 1899, decedentium sacramentis refectus,
visitatione et benedictione Servi Dei Cardinalis Beniamin Richard,
Archiepiscopi Parisien., consolatus, spiritum Deo pientissime reddidit
anno aetatis suae septuagesimo quinto.
Exsequiis ingenti populi concursu persolutis, exanime corpus in crypta
eiusdem domus in qua obiit, ex speciali civilis auctoritatis concessione,
fuit humatum.
Sanctitatis fama, quam Dei Servus sibi merito conciliaverat, post eius
mortem non defecit quin immo adeo increvit, ut ad construendum super
eius vitae sanctitate in Curia Parisien., processum manus anno 1924 fuerint
appositae. Quo absoluto et ad Sacram Rituum Congregationem transmisso,
quum, servato iuris ordine et scriptorum Servi Dei revisione rite
peracta, nihil obstaret quominus ad ulteriora posset procedi, instante