AAS 23 (1931), p. 344

Reverendissimo P. Romualdo Souarn Augustinianorum ab Assumptione
generali Procuratore et Causae huius Postulatore, attentis quoque Postulatoriis
litteris plurium Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium, Exmorum
et Rmorum Patriarchae Hierosolymitani, Archiepiscoporum et Episcoporum,
generalium Superiorum Congregationum seu religiosorum
Institutorum, Emus ac Rmus D. Cardinalis Ianuarius Granito Pignatelli
di Belmonte, Episcopus Ostien. et Albanen., eiusdem Causae Ponens seu
Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis subsignata
die ad Vaticanum coadunatis, sequens Dubium discutiendum proposuit:
An sit signanda Commissio introductionis Causae Servi Dei Stephani Pernet,
in casu et ad effectum, de quo agitur. Et Emi ac Rmi Patres Sacris Ritibus
tuendis praepositi post relationem Emi Ponentis, audito voce et scripto
R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, omnibus sedulo
perpensis, rescribere censuerunt: Affirmative, seu signandam esse Commissionem,
si Sanctissimo placuerit. Die 24 Martii anno 1931.
Quibus omnibus Ssmo D. N. Pio Papae XI per R. P. D. Salvatorem
Natucci, Fidei Promotorem generalem, relatis, Sanctitas Sua rescriptum
Sacri Consilii ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem
Introductionis Causae beatificationis Servi Dei Stephani Pernet,
Sacerdotis e Pia Societate Presbyterorum ab Assumptione, et Instituti
Parvularum Sororum ab Assumptione Fundatoris. Die 30 Martii anno 1931.

C. CARD. LAURENTI, S. R. C. Praefectus.

L. © S.
A. Carinci, Secretarius.

HI

CHICAGIEN.ET LAUDEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI FRANCISCAE XAVERIAE

CABRINI FUNDATRICIS INSTITUTI SORORUM MISSIONARIARUM A SACRO

CORDE IESU.

SUPER DUBIO
An sit signanda Commissio Introductionis Causae, in casu, et ad effectum,
de quo agitur.

Inter mulieres, quae nostra aetate virtutibus egregiisque operibus floruerunt,
Francisca Xaveria Cabrini, fundatrix Instituti Sororum Missionariarum
a S. Corde Iesu, non mediocri enitet laude. In pago SanVAngelo
Lodigiano, Laudensis dioecesis intra limites, parentibus Augustino et Stella

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.