AAS 23 (1931), p. 353

ACTA OFFICIORUM

PONTIFICIA COMMISSIO

AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS

RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA

Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice
interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, resporideri
mandarunt ut infra ad singula:

I. - DE ULTIMISfSACRAMENTIS MINISTRANDIS

D. An canon 514 § 1 ita intelligendus sit ut in religione clericali Superioribus
ius et officium sit omnibus, de quibus in eodem canone, extra religiosam
domum aegrotis Eucharisticum viaticum et Extremam Unctione m
ministrandi.
R. Affirmative, si agatur de religiosis professis vel novitiis, firmo tamen
praescripto canonis 848; secus negative.

H. -DE AETATE CONFIRMANDORUM

D. An canon 788 ita intelligendus sit ut Sacramentum confirmationis
in Ecclesia latina ante septimum circiter aetatis annum conferri non
possit nisi in casibus, de quibus in eodem canone.
R. Affirmative.

III. - DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS

D. An vi canonis 1989 eadem causa matrimonialis, ab uno tribunali
iudicata, ab alio tribunali eiusdem gradus iterum iudicari possit.
R. Negative.

IV. - DE DECLARATIONE NULLITATIS MATRIMONII

D. I. Utrum par certitudo, de qua in canone 1990, haberi possit tantum
ex certo et authentico documento, an etiam ex alio legitimo modo,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.