AAS 23 (1931), p. 403

super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
mensis Iunii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status;

VI

SEIUNCTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE NANKING NOVA CONDI-

TUR APOSTOLICA PRAEFECTURA DE SUCHOW.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ad rei christianae incrementum procurandum,
data occasione, consulimus ut, in nimium amplis terrae plagis,
aucto operariorum moderatorumque numero, aptae iurisdictiones ecclesiasticae
constituantur. Qua propter cum Vicarius Apostolicus de Nanking,
suffragante quoque Delegato Apostolico Nostro in Sinis, Nos edocuerit
territorium suae iurisdictioni subiectum late extensum atque incolarum
multitudine ita conspicuum esse, ut vicariatus apostolicus suus ab unico
Vicario, qui in urbe Shanghai residet, summa cum difficultate administrari
possit; ideoque cum Nos Praesul ipse rogaverit, ut suus de Nanking vicariatus,
ad validius inibi provehendam catholicam Eidem, in duas partes
divideretur; Nos huiusmodi votis concedendum ultro libenterque existimavimus.
Quare, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi Propagandae
Fidei negotiis sunt praepositi, omnibusque rei momentis attente
perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, mandamus et nunc et in posterum territorium, quod civiles octo
subpraefecturas de Tangshan, Fengshien, Peihsien, Tongshan, Siaohsien,
Suining, Sutsien, Pihsien complectitur, a vicariatu apostolico de Nanking
seiungatur; atque idem territorium sic separatum in novam praefecturam
apostolicam erigimus, cui nomen facimus de Suckow. Ipsam vero novam
praefecturam apostolicam de Suchow ad Nostrum et Sanctae huius Sedis
beneplacitum Patrum e Societate Iesu, qui reliquum vicariatum de Nanking
moderantur, curis tradimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare et fore, suosque plenos atque integros effectus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.