AAS 23 (1931), p. 402

V

MISSIO TRAPEZUNTINA A VICARIATU APOSTOLICO CONSTANTINOPOLITANO

SEPARATUR ET SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE IURIS-

DICTIONI SUBIICITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae ad christiani gregis bonum utilitatesque
spirituales provehendas conducant, ea maxime curanda Nobis
"munus Apostolicum suadet, quod, licet immeritis, a divina Providentia
Nobis commissum est. Quapropter cum intra fines vicariatus apostolici
Constantinopolitani atque in regione Missionis Trapezuntinae a Sacra Congregatione
pro Ecclesia Orientali dependentia bono ac regimini christifidelium
ritus latini sit tempestive consulendum, ea quae sequuntur decernenda
existimavimus. Nimirum cum ob temporum vicissitudines in territorio
memoratae Missionis Trapezuntinae ita fidelium ritus orientalis
numerus imminutus sit ut tantum ibidem fideles latini ritus habeantur,
conlatis consiliis cum, venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Eidei praepositi sunt,
omnibus rei momentis religiose perpensis, motu proprio atque ex certa
scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore Missionem eandem
Trapezuntinam ex nunc Sacrae Congregationis de Propaganda Fide iurisdictioni
subiicimus; ideoque Missionem ipsam, a vicariatu apostolico Constantinopolitano
canonice distractam seu separatam, in Missionem sui
iuris, retento nomine quo iam nuncupabatur, erigimus efc constituimus.
Huiusmodi autem independentis Missionis Trapezuntinae fines
sient: ad septentrionem Mare Nigrum; ad occidentem et meridiem linea
ab ostio fluminis Sakarga ad montem Ala Dagh recto tramite ducto;
linea pariter a monte Ala Dagh ad montem Ijldiz Dagh, inde vero ad
montem Kaçgar Dagh, ac dein ad flumen Ciorak, recto tramite; ad
orientem denique fines inter Rempublicam Turcicam usque ad Mare
Nigrum.

-Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.