AAS 23 (1931), p. 405
pertinere poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Iulii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
EPISTOLAE
I
AD R. P. D. AEGISTUM MELCHIORI, EPISCOPUM NOLANUM, QUINTO DECIMO
EXEUNTE SAECULO AB OBITU S. PAULINI.
PIUS PP. XI
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — « Sanctos
inter antistites et confessores — ita decessor Noster f. r. Pius X — quorum
gloriosis fastis Nolana dioecesis et felix Campania nobilitatur, conspicuum
procul dubio locum obtinet Sanctus Paulinus Episcopus, cuius laus est
in universa Ecclesia » . 1 Quinto igitur ac decimo exeunte saeculo a piissimo
obitu praeclari huius sanctitatis christianaeque sapientiae luminis,
placet sane Nobis quae apud vos apparantur sollemnia ita per has litteras
quodammodo participare, ut et vobis de huiusmodi faustitate deque publice
edendis pietatis testimoniis gratulemur vehementer, et ad eximias eius virtutum
laudes intenta mente recolendas studioseque imitandas paterne
vos adhortentur. At nosti, venerabilis frater, quae praecipua fuerint eius
animi ornamenta; nosti egregia illa gesta, quibus omnis renidet suae
vitae cursus. Quapropter rem brevissime attingimus; tuumque erit clerique
tui haec, quae Nos adumbraturi sumus, fusius enucleare opportuneque
christifidelibus in exemplum proponere.
Iamvero, cum noster maxima afflueret rerum familiarium copia, divitias
grandi animo sprevit, easdemque in pauperum usum impendit religionisque
opera; cum inter primos auctoritate honoribusque polieret,
omnia libenter posthabuit, consulari nempe ac senatoria dignitate abdi-
1 Litt. Apost. XVIII Sept. MDCCCCVIII.