AAS 23 (1931), p. 459

CAPUT III

De praevia inquisitione

6. - § 1. Receptis actoris precibus, Sacra Congregatio Ordinario scribit,
ut super assertis ab actore, inquisitionem extraiudicialem peragat, qua
pateat utrum preces probabili fundamento innitantur, eamque ad ipsam
mittat una cum suo voto et documentis.
§ 2. Praevia inquisitio in illud intendere debet ut de circumstantiis antecedentibus,
con comitantibus et subsequentibus assertam ab actore coactionem
aut aliam causam consensum afncientem, cognoscatur, quibus
pateat utrum preces probabili fundamento innitantur.
§ 3. Excepto casu quo Ordinario constet revera preces haud spernendo
fundamento inniti, praevia rei cognitio erit haurienda ex interrogationibus
faciendis ipsi actori et testibus, modo tamen extraiudiciali, seu non praemissa
formali citatione et non delato iureiurando.
§ 4. Quae per extraiudicialem inquisitionem erunt collecta in actis referri
et una cum Episcopi voto ad S. C. transmitti debebunt.
§ o. Si, attenta eadem extraiudiciali inquisitione, haec Sacra Congregatio
censuerit preces non spernendis niti rationibus, solet ipsi Ordinario
loci dare litteras delegationis pro causa instruenda, iuxta sequentes regulas
et cum clausulis opportunis.

CAPUT IV

De tribunali constituendo

7. - Ordinarius, facta sibi facultate a Sacra Congregatione de disciplina
Sacramentorum conficiendi processum super asserta nullitate sacrae ordinationis,
vel onerum eidem adhexprum, curabit tribunal, cum primum poterit,
constituere, ad id adhibens ministros in sua Curia constitutos, vel
alios etiam, quoscumque maluerit, eligens, servatis normis can. 1995 et
seq., nisi aliud in rescripto delegationis cautum sit, dummodo isti iis
praediti sint qualitatibus, quae a iure pro singulorum munere praescriptae
sunt (can. 1607 § 1). Atque in primis erit deputandus a iudice defensor
sacrae ordinationis, qui ad omnes et singulos actus citari atque audiri
debebit. Erit etiam eligendus actuarius pro actis conscribendis ad normam
can. 1585.
Ordinarius, quatenus utatur facultate subdelegandi, actum subdelegationis
scripto redigat, facta mentione delegationis ab Apostolica Sede tributae
cum addita potestate subdelegandi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.