AAS 23 (1931), p. 462

17. - Si acciderit actorem vel testem inductum ab eo aut ex officio vocatum
in iudicium non venire, de non secuta comparitione in iudicium et
«de causa saltem probabili non accessus, an ex. gr. agatur de impossibilitate
Tel de inobedientia seu de contumacia, in actis mentio fiat. Et si de actoris
contumacia agatur, haec declaretur (can. 1843), atque instantia perempta
habeatur ad normam can. 1850, nisi intersit rei publicae nullitatem declarare,
uti si ageretur de casu amentiae, et in actis apposita documenta referantur
ad H. S. O. transmittenda.
18. - § 1. In processu eiusmodi, cum requiratur praesentia sacrae ordinationis
defensoris, eo non citato, acta irrita sunt, nisi ipse, etsi non citatus,
revera interfuerit (can. 1587 § 1).
§ 2. Si legitime citatus aliquibus actis non adfuerit, acta quidem
valent, verum postea sacrae ordinationis defensoris examini subiicienda
omnino erunt, ut ea omnia, sive voce sive scriptis, possit animadvertere et
proponere, quae necessaria aut opportuna iudicaverit (can. 1587 § 2).
19.- Defensoris sacrae ordinationis ius et officium est: 1) examini actoris
et testium adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu
examinis a iudice aperienda, et actori ac testibus proponenda; novasque
interrogationes ab examine emergentes iudici suggerere; ac praesertim contestationes,
quae actori vel eius testibus super deprehensis contradictionibus
erunt faciendae; 2) articulos ab actore propositos perpendere,
eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta exhibita recognoscere;
3) animadversiones circa assertum intentionis defectum vel coactionem aut
aliud vitium consensus scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae
ad sacram ordinationem tuendam utilia censuerit (can. 1968).
20.- Defensori sacrae ordinationis ius esto: 1) semper et quolibet causae
momento acta processus invisere; novos terminos ad acta perficienda flagÍT
tare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos; 2) de omnibus probationibus
vel allegationibus ita se certiorem facere, ut contradicendi facultate uti
possit: 3) petere ut alii, testes inducantur, vel iidem iterum examini subiiciantur,
processu etiam absoluto et clauso; novasque animadversiones edere;
4) exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi iudex dissentiat,
et hoc in casu, si iudex non sit ipsemet Ordinarius, ad hunc
recurrere (can. 1969).
21. - Actuarii, qui notarii seu cancellarii in processu partes explet,
praecipuum munus erit legitime actis conficiendis incumbere, acta fideliter
custodire ne cuipiam extraneo pateant, transumpta conficere et de eorum
authenticitate testari.
22. - Tam iudex instructor quam defensor sacrae ordinationis curent,
ut pars, vel testis vel peritus, interrogationi, ipsi delatae respondeat quoad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.