AAS 23 (1931), p. 461

testes citare, ut in iudicium, compareant; actorem et testes audire propositis
interrogationibus a sacrae ordinationis defensore confectis tum
ex officio exaratis, atque ea omnia statuere, quae eius prudentiae et sagacitati
aptiora videbuntur ad factorum veritatem eruendam.
14. - Si quando actor aut testes examinandi sint alienae dioecesis, vel
sint extra dioecesim degentes, et hi sine gravi incommodo ad tribunalis
sedem, ubi causa instruitur, accedere nequeant, iudex Ordinarium illius
dioecesis rogabit, ut, constituto tribunali, actorem ac testes citet, examinet;
et ab eis documenta requirat, iuxta interrogationes a defensore sacrae
ordinationis, mandato iudicis instructoris, confectas et ab ipso iudice
transmissas, additis instructionibus opportunis, si casus ferat (can. 1570
§ 2; 1770 § 2 n. 3). Ordinarius hac de re requisitus, servatis iuris praescriptionibus,
acta per se vel per alium confecta, ad iudicem remittat.
15. - § 1. Actor vel testes, qui in dioecesi quidem commorantur, sed in
locis, ob dioecesis vastitatem et asperitatem aut defectum viarum, ita dissitis
a tribunalis sede, ut sine magna temporis iactura et gravibus impensis
neque ipsi iudicem adire, neque iudex instructor, defensor sacrae OT durationis
et actuarius eos adire possint, interrogari debent per parochum, si fieri
potest, vel alias per sacerdotem dignum et idoneum, ad hoc a iudice instructore
delegatum, qui ipsi actori vel testi propior sit (can. 1770 § 2 n. 4).
§ 2. Huic, cum litteris delegationis, transmitti debent interrogationes
faciendae et instructiones ad rem opportunae. Delegati autem erit, pro
facultate in litteris expresse facta, sibi adsciscere alium, qui defensoris
sacrae ordinationis munere fungatur, et hic sacerdos esse debet, et alterum,
qui actuarii munus expleat.
§ 3. Sacerdos delegatus iusiurandum de officio rite et fideliter adimplendo
ac de secreto servando coram defensore praestare debet, et defensor
sacrae ordinationis atque actuarius coram delegato: et de hoc mentio fiat
in actis.
§ 4. Si delegatus haud possit habere sacerdotem quem sibi adsciscat
in munere defensoris, id referat in actis, et ipse ex officio faciat inter-:
rogationes ^itemque si desit, in regionibus parum vel nullimode excultis,
qui actuarii munus expleat, facta debita adnotatione in actis, ipse iudex
delegatus actum receptae attestationis, cum debitis notis, redigat.
16. - Iudex, ut aeque aestimari possit uniuscuiusque attestationis pondus,
de singulorum in iudicium vocatorum aut vocandorum probitate et credibilitate
nunquam inquirere praetermittat, et ad hoc curabit ut ab eorum parochis
litterae testimoniales exhibeantur, quae, si haberi non possint, erunt a
Curia alia documenta perquirenda; et haec omnia sedulo in actis referantur
(cf. in Appendice n. X et seq.).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.