AAS 23 (1931), p. 465

31^ - Iudex actorem et testem ad iusiurandum recipiens, eos, prouti
casus ferat, commonefaciat de sanctitate actus et de gravissimo delicto,
quod patrant peieratores, adnotando peculiarem gravitatem iurisiurandi
in subiecta materia, et periurii funestissimos effectus; item si pro qualitate
personarum opportunum hoc videatur, moneat de poenis quibus obnoxii
fiunt in foro Ecclesiae, qui falsum in iudicio iurati affirmant.
Poenae contra iurisiurandi violatores sunt: 1) interdictum personale,
si perrarus sit laicus: 2) suspensio, si clericus (can. 1743 § 3).
Has tamen poenas iudex ne ferat inconsulto Ordinario.
32. - Examen faciendum est a iudice, cui adsistant oportet defensor
sacrae ordinationis et notarius seu actuarius. In examine interrogationes
non ab alio quam a iudice, vel ab eo qui eius locum tenet, deferendae sunt.
Quapropter si a defensore sacrae ordinationis novae interrogationes parti
aut testi faciendae sint, bas non ipse eisdem intimet, sed iudici, vel eius
vicem gerenti, proponat, ut is eas actori aut testi deferat (can. 1773
§§1, 2).
33. - Interrogationes proponendae dividuntur in generales et particulares:
priores ordinantur ad exquirendum de generalibus personae adiunctis,
hoc est de nomine, cognomine, parentibus, aetate, religione, conditione,
domicilio et necessitudine cum parte in causa; hae semper et omnibus
aeque sunt deferendae, nisi iudex existimet unam vel alteram esse in
casu particulari omittendam. Posteriores ordinantur ad veritatem eruendam
circa assertam coactionem aut etiam assertam nullitatis sacrae ordinationis
causam. Praeterea a teste semper exquirenda erit scientiae
causa, nempe unde, quando et quomodo ea quae asserit habeat cognita
(can. 1774).
34. - § 1. Interrogationes sint breves, non suggestivae, uti vulgo appellantur,
non plura complectentes, pertinentes ad causam de qua agitur,
testis intelligentiae accommodatae et vulgari sermone expressae (can. 1775).
§ 2. Actor et testes oretenus responsiones reddant. Non praemoneantur
de interrogationibus faciendis, nec eis permittatur depositionem legere,
nisi, in anquo casu particulari, iudex opportunum censeat sinere ut pars
interrogata aliquod grave documentum legat, quod eius dicta comprobare
vel eius memoriam adiuvare valeat (can. 1776, .1777).
35. - § 1. Actoris aut testis responsio ex continenti redigenda est scripto
ab actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam quod
attinet ad editi testimonii verba (can. 1778).
§ 2. Si verba referri non possunt, vel quia nimis praecipitanter prolata,
vel quia impropria et inter se non logice connexa, iudex dictabit responsionem
in actis redigendam.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.