AAS 23 (1931), p. 466
§ 3. Actuarius interrogationes iam in scriptis exaratas non referet; sed
responsiones ex ordine designabit eodem numero, quo notantur relativae
quaestiones; interrogationes vero ex officio additas ad verbum describat.
36. - Actuarius in actis accurate singulis vicibus adnotet iusiurandum
peractum, et generaliter omnia memoria digna, quae forte acciderint cum
examina explentur (can. 1779).
37. - Actori et testi antequam ab auditorio discedant, debent legi
quae actuarius de iis, quae viva voce quisque testatus est, scripto redegit,
data eidem et testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
Cum autem is responderit se nihil amplius habere quod dicat aut mutet,
iterum iusiurandum de veritate dictorum et de secreto servando emittat,
quod ab actuario in actis adnotandum erit, et deinde depositioni subscribere
iubeatur, et post eum subscribant iudex, defensor sacrae ordinationis
et actuarius (can. 1780 §§ 1,2).
38. - § 1. Actor poterit iterum ad examen vocari vel ad eius instantiam,
vel exquirente defensore sacrae ordinationis, vel ex officio a iudice, audito
eodem defensore; et pars atque testes etiam poterunt inter se conferri
(italice confrontare), si expediat et omne rixae aut scandali sit remo tum
periculum.
§ 2. Item testes poterunt, parte aut defensore sacrae ordinationis id
postulante, vel id statuente iudice ex officio, et audito eodem defensore,
denuo ad examen vocari, et circa ea quae iam testati sunt, vel circa nova
facta vel quaestiones ex processu emergentes, interrogari (can. 1772 §§2,3).
§ 3. Quoties id expostuletur, iudicis est suo decreto, audito sacrae
ordinationis defensore, eiusmodi postulationem reficere vel admittere,
cauto potissimum, si admittat, ut omnis collusionis aut corruptelae
periculum absit (can. 1781).
§ 4. Cum actor vel testis novo examini submittitur, eadem serventur,t
congrua congruis referendo, quae de partis et testium examine infra
edicuntur.
39. - In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redacta de iis quae
fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibeatur;
citationes vero, iusiurandum ab actore et a testibus praestandum, interrogationes
et responsiones, nec non relationes et vota peritorum, lingua
vernacula exprimi possunt, dein in latinam vertenda.
40. - Documenta, quae lingua latina, italica aut gallica exarata non
sint, latine reddantur ad verbum. Unde interrogationes et responsiones,
quae lingua latina, italica aut gallica redactae non sint, in unam linguam
latinam authentice atque ex integro vertantur. Si ad versionem faciendam
interpres foret adhibendus, is a iudice, audito sacrae ordinationis