AAS 23 (1931), p. 486

XXI

IUDICIALE EXAMEN PARENTUM ACTORIS

[Cum praeterea, super iis, quae actor in suo examine deposuit, sit ex testibus,
quos iudex satis instructos reputaverit, percontandum, ut exinde illius
assertiones aut confirment, aut corrigant, aut respuant, referantque utrum
facta asserta sibi sint nota, formali examini, adstante sacrae ordinationis
defensore, erunt ipsi subiiciendi, atque in primis parentes et affines actoris,
a quibus haec erunt exquirenda, praehabito iuramento ac delato monito,
de quo in Appendice n. I].
1. Interrogandus pater, vel mater, circa nomen, cognomen, originem,
aetatem, religionem, conditionem famuiae, et domicilium.
2. Quot filios et filias genuerint: quae fuerit indoles actoris et quae
exstiterit eius propensio ad clericalem ineundam vitam.
3. Num ipsi eum impulerint ad eumdem finem ut Seminarium ingrederetur,
quamvis contrariam suam voluntatem patefecerit.
4. Quomodo ipsum illexerint ut sacrae theologiae studiis incumberet,
et ad sacros ordines accederet.
5. Quaenam fuerint adhibitae ab ipsis sollicitationes, instigationes, vel
minae, et quoties: an istae usque ad sacram ordinationem fuerint productae.
6. Num ipsi aliorum etiam operam adhibuerint ad flectendam filii
voluntatem pro ineundo sacerdotio; quinam exstent; et quaenam ad
hunc finem experti sint.
7. Num certiores facti fuerint ab aliquo de voluntatis defectu filii, et
quinam hi sint ; an pertinaciter impulerint eum ; an a filio scriptis de voluntatis
carentia edocti fuerint; an eadem servent, quo casu ea exhibeant.
8. Num ipsi Seminarii superiores vel ipsum Episcopum sollicitare studuerunt
et quomodo, ut filius in sacerdotium reciperetur; et an sciant
excommunicatione ipso facto plecti eos, qui quoquo modo filios ad sacros
ordines suscipiendos cogant iuxta can. 2352.
9. Num sacra properante ordinatione filius contrariam suam voluntatem
manifestaverit et quomodo.
Ì0. Num eidem renuenti ad sacros ordines accedere restiterint et
quomodo.
11. Quaenam ipse in sacra ordinatione signa praebuerit, an scilicet laetitiae
vel dispUcentiae; et quaenam indicia pariter ostenderit post peracta
primitus solemnia, laetantibus aliis.
12. Num ipse postea, susceptis sacris ordinibus, acquieverit, vel negligens
in sacro ministerio exercendo exstiterit, Missam litare vel officium recitare
omittens, atque aversionem in his ostenderit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.