AAS 23 (1931), p. 487

13. Num profano more vitam degere coeperit, aliisque studiis incubuerit.
14. Num ipsi minas eidem ante sacrorum ordinum susceptionem illatas,
videlicet exheredationis, derelictionis, eiectionis e domo et eiusmodi,
exsecutioni mandaverint vel exsecutioni mandare intenderint.
15. Num pravam aliquam consuetudinem fovere coeperit ordinatus sive
ante sive post sacram ordinationem susceptam, et usque dum in sacerdotio
permanserit.
16. Num sacrum ministerium exercuerit timore ipsorum pressus, quomodo,
et quanto tempore.
17. An in familia infirmitatis alicuius indicia sive mentis sive pravorum
morum adfuerint, atque an aliquid adsit, quod atavismum redoleat.
18. [Heic contestationes, si opus fuerit, peragendae erunt inter ea quae
actor asseruit, atque illa quae a parentibus fuere prolata, si dissona ipsorum
testimonia appareant].
19. An ordinum sacrorum exercitio ratam ipse habere intenderit sacram
ordinationem; et cur in eodem exercitio porrexerit.
20. His absolutis interrogationibus, ad plene suum absolvendum munus,
alias iudex ex officio interrogationes peragat, ab expletis responsionibus
emendas.
Absoluto examine, etc. uti in n. XVIII.

XXII

DECKETUM CITATIONIS TESTIUM AB ACTORE INDUCTORUM

Revmus N., Iudex instructor in causa..., audito sacrae ordinationis defensore,
testes ab actore inductos, examini iudiciali subiici mandat, et ideo
ad rem citari videlicet:
1. jy. (patrem eiusdem actoris).
2. N. (matrem, etc.).
3.
4.
5.
6.
7.

Datum..., die... mense... anno... N., Iudex instructor.

N., Actuarius.

[Praeter autem testes ab actore inductos, necesse prorsus est alios ex
officio induci.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.