AAS 23 (1931), p. 492

XXVI

TESTIFICATIO DE AUTHENTICITATE EXEMPLARIS ACTORUM

Pacta collatione praesentis actorum exemplaris cum omnibus actis et
documentis originalibus exsistentibus in archivo huius Tribunalis, testor
ego infrascriptus constare de fideli transcriptione et integritate eiusdem
exemplaris, quod transmittitur ad S. C. de disciplina Sacramentorum,.
Datum... die... In fidem, etc.
N., Iudex.
L. £ß S. N., Actuarius.

ADNOTANDA

Curent Bevmi Ordinarii ne sive praevia inquisitio, quae ab hac Sacra,
Congregatioi]e expeti primum solet, sive confectio processus canonici,,:
qui ab ea in his causis exinde iubetur, diutius differantur. Saepe enim
contingere solet, ut, ob nimiam in eodem praesertim peragendo processu
cunctationem, testes diem obeant supremum, ác proinde magni momenti
probationes deficiant, maximo cum detrimento causae: etenim actori ipso
naturali iure competit, argumentis, quae proferre potest assertum ab eo
intentionis defectum aut illatam coactionem aliudve vitium consensum
afficiens in susceptis sacris ordinibus probare, ut ab oneribus hisce adnexis
solvatur. - In transmittendis autem ad hanc Sacram Congregationem
processus actis, haud profecto necesse erit omnia et singula
transcribere, quae in originalibus actis fuere iuxta traditas regulas inserta,
cum sufficiat ut Revmi Ordinarii in exhibenda scripta relatione seu voto,
referant de rite constituto tribunali iuxta praestitutas normas, de citationibus
rite peractis, de praestito ab efformantibus tribunal atque a parte et
testibus iuramento, et de fide istis praestanda; quin proinde singula,
quae in singulis sessionibus habita fuere, in exemplari transcribantur
actorum, ne tempus inutiliter teratur, impensaeque augeantur, modo
interrogatoria et testimonia integre sint transcripta, abaque documenta
causam attingentia referantur, addito indice actorum. Nec ab Actuario
ipse scribendi modus neghgatur, iuxta can. 1644 § 3, ut facile in actis
adducta legi possint — quin proinde plus aequo in iisdem perlegendis ob
deformes litteras, tempus insumatur, neve ambiguitatibus locus fiat —
atque ideo ab adeuntibus S. Sedem honor huic debitus etiam in scribendo
servetur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.