AAS 23 (1931), p. 516
eipiis conformanda ediximus atque explanavimus. Haec enim1
quae de utraque re edidimus praecepta eximium habent in divinae
maternitatis munere inque Nazarethana illa familia exemplum,
quod omnibus ad imitandum proponatur. « Habent revera — ita
decessor Noster, f. r. Leo XIII — patremfamilias in Ioseph vigilantiae
providentiaeque paternae praeclaiissimam normam: habent
matres in Sanctissima Yirgine Deipara amoris, verecundiam, submissionis
animi perfectaeque fidei insigne specimen: filii vero familias
in Iesu, qui erat subditus illis, habent divinum obedientiae
exemplar, quod admirentur, colant, imitentur ».2
At peculiari modo opportunum est ut illae praesertim nostrae
huius aetatis matres, quae vel prolis, vel coniugalis vinculi pertaesae,
susceptum ab se officium prostratum violatumque habent?
Mariam suspiciant intentoque animo meditentur, quae gravissimum
maternitatis munus ad tantam evexit nobilitatem. Ita enim
spes subest fore ut ad pudendum dedecoris notae magno matrimonii
sacramento inustae, caelestis Eeginae aspirante consilio,
inducantur; et ad mirabiles eius virtutum laudes pro viribus
assequendas salubriter excitentur.
Quae si omnia ex sententia cedant, si domestica nempe societas
— totius humanae convictionis principium atque firmamentum
— ad dignissimum huius sanctitatis normam revocetur,
procul dubio formidoloso illi, quo conflictamur, maiorum discrimini
aliquando tandem occurrere atque mederi poterimus.
Ita enim continget ut « pax Dei, quae exsuperat omnem sensum
», omnium « corda et intelligentias custodiat »;3 atque optatissimum
Christi Regnum, foederatis animis viribusque, ubique
gentium feliciter constabiliatur.
Nolumus denique Encyclicis hisce Litteris finem facere, quin
rem vobis, venerabiles fratres, significemus omnibus pro certo
gratam. Cupimus scilicet ut liturgicum non desit saecularis huius
eoinmemorationis monumentum, quod ad pietatem conferat erga
1 Litt. Encycl. Divini illius Magistri, die xxi Decemb. MDCCCCXXIX.
2 Litt. Apost. Neminem fugit, die xiv Ian. MDCCCLXXXXII.
* Phü., IV, 7.