AAS 23 (1931), p. 57
Utriusque mitem decreti tenor est ut sequitur:
AD EMOS PATRES CARDINALES
DECRETUM
Dignitatis eminentia, qua S. R. E. Patres Cardinales, Pontificis Maximi
Consiliarii Eiusdemque Senatus augustus, in Ecclesia praef ulgent. plane postulat
ut alta de ipsis opinio penes christianum populum vigeat. Quare mirum non
est si Eorum decori tuendo multa fuerint lege cauta et constituta, collatis
per varia tempora amplissimo illi Ordini iuribus, privilegiis, honoribus, quum
in ceteris, tum praesertim in iis quae ad sacros ritus splendidius per ipsos celebrandos
pertinerent. Quia vero nostra maxime tempora postulare videntur ut
sedulo caveatur ne tanta maiestas quidquam detrimenti capiat et quotidiano
ministerii usu vilescat, S. Congregatio Caeremonialis opportunum duxit certas
in rem normas proponere, easque significatas altero Decreto ecclesiarum
Urbis rectoribus, purpuratis etiam Patribus exhibere:
1. Pater Cardinalis e presbyterorum aut episcoporum ordine invitatus,
extra proprium titulum aut ad ecclesiam aliquam Urbis ad sacrum solemne,
vel ad pontificalia exercenda in missa aut in vesperis, ne annuat, nisi audito,
quo ipse utitur, apostolicarum caeremoniarum magistro atque his conditionibus:
1) Ut aequa sit efc probanda causa cur Emi PP. Cardinales invitentur,
idest, ob singularem et non communem alicuius festi celebritatem.
2) Ambitus templi, ad pontificalia peragenda, par sit, praesertim in presbyterio,
caeremoniis rite et commode explendis; ipsumque templum e dignioribus
sit atque insignioribus.
3) Sacri ministri aliique inferiores operam praestituri, numero adsint qui
liturgiae legibus praescribitur; singuli vero suum officium probe calleant. Ac
maiores quidem ministri, in pontificalibus purpurati Patris, in aliqua sint Ecclesiae
dignitate constituti; minores vero saltem clerici. Praeterea celebranti Patri
Cardinali iusta decensque adstet frequentia, sive saecularis sive regularis cleri.
4) Musices genus, in sacra actione utendum, sit ab Ecclesia probatum.
Praesertim vero dum Emus Vir sacrum solemne peragit, praeter gregorianum,
non alius recipitur cantus quam quitolis vocibus, ut moris est in Pontificis
Maximi et PP. Cardinalium choris. Oantoresfvero, quum numero, tum arte nihil
desiderandum relinquant.
IT. Sacra Congregatio|Caeremonialis declarat, singularem et non communem
festi alicuius celebritatem, de qua"superius facta mentio est, tunc haberi quum
rariora quaedam solemnia magnojapparatu densâque populi frequentia celebrantur,
quemadmodum in prima triduana supplicatione post beatificationem,
aut dierum octo post canonizationem; itemque in saeculari aliqua commemoratione,
et similibus. Quod si solemnitas indicta fuerit in triduum, extremo
tantum die haberi poterunt pontificalia Emi Viri; si in dies octo, poterunt
haberi ter.