AAS 23 (1931), p. 58

Si quis autem, purpuratus Pater, occasione peculiaris festi, velit pontificalia
exercere in ecclesia sui Tituli, aut si cupiat sacris ibidem solemniter assistere,
quod quidem diaconis etiam Cardinalibus in propria ecclesia competit,
ecclesiarum rectores omnia et singula disponenda curent iuxta praescripta
superius.
III. Ad missam privatam in publicis Urbis ecclesiis invitatus Pater aliquis
Cardinalis, sive ex ordine episcoporum aut presbyterorum, sive, etiam posito
privilegio, ex ordine diaconorum, ne annuat nisi ante mature fuerit perpensum,
quae sit et quanta festi solemnitas, quae templi dignitas, ambitus, qualitas;
sintne omnia rite parata atque disposita, ita ut purpuratus Pater, eo quo decet
honore et cultu excipi, tractari dedueique possit, retentis ad unguem ss. rituum
praescriptis et caeremoniarum regulis.
IV. Si quis Pater Cardinalis fuerit invitatus ad benedicendum populo solemniter
cum Augustissimo Sacramento, ante ne annuat quam sibi constet
omnia parata esse atque disposita iuxta superius descriptas normas; haberi
sacros ministros in aliqua Ecclesiae dignitate constitutos; inferiores autem
clericos et numero et qualitate commendabiles. Ad novendiales vero, vel
triduanas supplicationes, etiamsi solemniores (exceptis casibus n. II relatis),
ne velint quotidie accedere PP. Cardinales, ac ne ultimo quidem die,
nisi forte id sacrae commemorationis magnitudo splendidiorque apparatus
postulet.
V. Absolutionis ritum post missam de requie ab episcopo aut presbytero
celebratam, ne peragant PP. Cardinales ordinis episcoporum aut presbyterorum,
praesente cadavere, nisi mandante aut volente Summo Pontifice. Absente
cadavere, eo fungi ritu poterunt in funebribus aut Pontificis Maximi, aut purpuratorum
Patrum, aut catholicorum Principum; vel etiam sicubi solemnior
fiat commemoratio omnium fidelium defunctorum; item pro insigni aliqua communitate,
vel publicum ob aliquem et lacrimabilem casum; modo omnia accurate
serventur, quae supra dicta sunt, de templi conditione, de ministrorum
dignitate, peritia et numero, deque genere cantus.
VI. Ad cavendum ne aliis in ritibus caeremoniisve sacris, praeter memorata,
studio etiam novitatis, aliquid inducatur purpuratorum Patrum dignitati
minus conveniens, quod aliquando accidisse constat, expedit ut PP. Cardinales
invitationi non obsequantur, nisi facti certiores per aliquem caeremoniarum
apostolicarum magistrum, omnia rite geri, nec Cardinalis decori quidquam
obesse.
VII. Purpurati Patres solemnia celebraturi in publicis Urbis ecclesiis, praeter
caudatarium et famulum aulica veste de more indutum, familiares nobiles
duos secum ducant. In ritibus haud ita solemnibus ducant saltem ecclesiasticum
familiarem nobilem unum, praeter caudatarium et famulum aulica veste
de more indutum.
Quae omnia a S. Congregatione Caeremoniali statuta et approbata in
comitiis habitis in Aedibus Vaticanis, die xxm mensis Maii an. MOMH, et per

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.