AAS 23 (1931), p. 59

me infrascriptum Cardinalem Sacrae Congregationi Caeremoniali Praefectum
relata ad Ssmum D. N. Leonera XIII Pont. Max., Sanctitas Sua rata habuit
et confirmavit die xxx eiusdem mensis et anni.

A. CARD. OREGLIA A S. STEPHANO,
S. Congr. Caerem. Praefectus.
L. © S.
L. Grabinski, Secretarius.

RECTORIBUS ECCLESIARUM URBIS

DECRETUM

Solemne semper Ecclesiae fuit, in sacris peragendis, splendidiore ritu quandoque
uti, qua exteriore pompa sensus hominum perculsi, rei celebrandae
magnitudinem infcelhgerent melius. Tunc vere divinae Christi Sponsae verba
regii vatis aptantur: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata
varietate ». Augustiorem autem quum faciant ritum, non modo templi
apparatus et ornamenta reliqua, sed etiam sacra peragentium excellens auctoritas
ac dignitas, idcirco ad solemniora haec primores antistites invitari solent,
erebrius quidem Episcopi, rarius S. R. E. Cardinales. Utriusque ordinis decori,
maxime vero purpuratorum Patrum, satis lege consultum est, et sua cuique
iura, honores, privilegia definita sunt, quum in ceteris, tum etiam in iis quae
ad sacros ritus quosdam splendidius celebrandos pertinent. Quia tamen nostra
maxime tempora postulare videntur ut caveatur sedulo ne sacrorum antistitum
maiestas quotidiano usu penes populum vilescat, S. Congregatio Caeremonialis
censuit ecclesiarum Urbis rectoribus servandas normas constituere,
quae sequuntur:
I. Quoniam interest magni ut Patrum Cardinalium sarta tectaque servetur
dignitas, quotquot in Urbe sunt ecclesiarum rectores admonentur, ne tam
erebro neque tam facile purpuratos Patres invitent, etiamsi de sacris solemnioribus
agatur.
Ii. In missis et in vesperis pontificalibus, praeterquam quod standum erit
menti et praescriptis libri Caeremonialis, serventur omnino conditiones quae
sequuntur:
1) Ut aequa sit et probanda causa cur Emi PP. Cardinales invitentur,
idest, ob singularem et non communem alicuius festi celebritatem.
2) Ambitus templi, ad pontificalia peragenda, par sit, praesertim in
presbyterio, caeremoniis rite et commode explendis; ipsumque templum e
dignioribus sit atque insignioribus.
3) Sacri ministri aliique inferiores operam praestituri, numero adsint
qui liturgiae legibus praescribitur; singuli vero suum ofiicium probe calleant.
Ac maiores quidem ministri, in pontificalibus purpurati Patris, in aliqua sint

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.