AAS 23 (1931), p. 60

Ecclesiae dignitate constituti; minores vero saltem clerici. Praeterea celebranti
Patri Cardinali iusta decensque adstet frequentia, sive saecularis sive regularis
cleri.
4) Musices genus, in sacra actione utendum, sit ab Ecclesia probatum.
Praesertim vero dum Emus Vir sacrum solemne peragit, praeter gregorianum,
non alius recipitur cantus, quam qui solis vocibus, ut moris est in Pontificis
Maximi et PP. Cardinalium choris. Cantores vero, quum numero, tum arte nihil
desiderandum relinquant.
III. Sacra Congregatio Caeremonialis declarat, singularem et non communem
festi alicuius celebritatem, de qua superius facta mentio est, tunc haberi
quum rariora quaedam solemnia magno apparatu densâque populi frequentia
celebrantur, quemadmodum in prima triduana supplicatione post beatificationem,
aut dierum octo post canonizationem; itemque in saeculari aliqua
commemoratione, et similibus. Quod si solemnitas indicta fuerit in triduum,
extremo tantum die haberi poterunt pontificalia Emi Viri; si in dies octo,
poterunt haberi ter.
Si quis autem purpuratus Pater, occasione peculiaris festi, velit pontificalia
exercere in ecclesia sui Tituli, aut si cupiat sacris ibidem solemniter
assistere, quod quidem diaconis etiam Cardinalibus in propria ecclesia competit,
ecclesiarum rectores omnia et singula disponenda curent iuxta praescripta
superius.
IV. Ad missam privatam in publicis Urbis ecclesiis ne invitetur PP. Cardinalium
quisquam, sive ex ordine episcoporum aut presbyterorum, sive, etiam
posito privilegio, ex ordine diaconorum, nisi ante mature fuerit perpensum, quae
sit et quanta festi solemnitas, quae templi dignitas, ambitus, qualitas; sintne
omnia rite parata atque disposita, ita ut purpuratus Pater, eo quo decet honore
et cultu excipi, tractari deducique possit, retentis ad unguem ss. rituum praescriptis
et caeremoniarum regulis.
V. Eadem plane serventur si quis Pater Cardinalis invitetur ad benedicendum
populo solemniter cum Augustissimo Sacramento. In eiusmodi ritu,
ad quem etiam rarius erunt invitandi purpurati Patres, illud curae esto, ut
ministri sacri sint in aliqua Ecclesiae dignitate constituti; inferiores autem
clerici et numero et qualitate commendabiles. Ad novendiales vero, vel triduanas
supplicationes, etiamsi solemniores (exceptis casibus n. III relatis), non
erunt invitandi quotidie PP. Cardinales; ac ne ultimo quidem die, nisi forte
id sacrae commemorationis magnitudo splendidiorque apparatus postulet.
Ceterum ad quaevis solemnia ecclesiarum Urbis rectores ne invitent purpuratos
Patres, nisi auditis prius apostolicarum caeremoniarum aut praefecto,
aut magistris.
VI. Absolutionis ritus, post missam de requie ab episcopo aut presbytero
celebratam, non est a Patre Cardinali ordinis episcoporum aut presbyterorum
peragendus, nisi quum iusta funebria persolvantur aut Summo Pontifici,
aut purpurato Patri, aut catholico Principi; vel etiam sicubi solemnior fiat

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.