AAS 23 (1931), p. 61

commemoratio omnium fidelium defunctorum; item pro insigni aliqua communitate,
vel publicum ob aliquem et lacrimabilem casum, modo omnia accurate
serventur, quae supra dicta sunt, de templi conditione, de ministrorum dignitate,
peritia et numero, deque genere cantus.
VII. Haud par est invitari Episcopos ad pontificalia sive missae sive vesperarum,
ubi nulla aequa suppetat ratio verae solemnitatis, aut ubi non ante
fuerit cautum diligenter, ne forte peragendis iis ritibus vel angustia loci obstet,
vel inservientium conditio vel impar numerus. Quapropter S. Congregatio
monet omnes et singulos ecclesiarum Urbis rectores, ut, ad episcopalis dignitatis
tutelam, quae circa templi decus et amplitudinem, quae circa solemniorem
festi rationem, sacrorum ministrorum aliorumque inservientium qualitatem
et numerum superius praescripta sunt, ea convenienter aptent iis casibus,
in quibus invitare episcopum cupiant, sive ad sacra illa solemnia, sive
etiam ad missae privatae celebrationem aut ad benedicendum populo cum
Augustissimo Sacramento, aut ad huiusmodi alia.
Quae omnia a S. Congregatione Caeremoniali statuta et approbata in
comitiis habitis in Aedibus Vaticanis, die xxiii mensis maii an. MCMTI, et per
me infrascriptum Cardinalem Sacrae Congregationi Caeremoniali Praefectum
relata, ad Ssmum D. IST. Leonem XIII Pont. Max., Sanctitas Sua rata habuit
et confirmavit die xxx eiusdem mensis et anni.

A. CARD. OREGLIA A S. STEPHANO
S. Congr. Caerem. Praefectus.
L. gs s.
L. Grabinski, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.