AAS 23 (1931), p. 66

in fines orbis terrae verba eorum pertingant;1 et in terra pax,
ubi pro illo divino Redemptore Iesu legatione fungimur, qui2
veniens evangelizavit pacem, pacem iis qui longe et pacem iis
qui prope, 3 pacificans in sanguine crucis suae sive quae in terris
sive quae in caelis sunt.4

Ad catholicos

Nobis autem ad homines Nos con vertentibus praecipit Apostolus,
ut operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos
fidei. Iuvat igitur Nos istos omnes imprimis alioqui, eos nempe,5
qui, utpote in dominicam familiam et in dominicum ovile Catholicae
Ecclesiae recepti et viventes, Nos dulci Patris nomine compellant,
sacros Pastores et fideles, oves et agnos, quos omnes pascendos
et regendos Nobis concredidit Pastor et Rex omnium Christus. '

Ad hierarchiam

Vos inquimus conlaterales Nostros S. R. E. Cardinales, Patriarchas,
Archiepiscopos, Episcopos, Praelatos et Sacerdotes per diversos
hierarchiae gradus sollicitudinum Nostrarum quotidianarum
obiecta praecipua, eosdemque laborum participes et adiutores.
Rogamus et obsecramus, ut unusquisque in qua vocatione
vocatus est, in ea permaneat, 7 et ut digne ambuletis vocatione
qua vocati estis: 8 pascite qui in vobis est gregem Dei, forma facti
gregis ex animo; 9 ut cum apparuerit Princeps pastorum perei -
piatis immarcescibilem gloriae coronam. 10 Interim autem Deus
pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in san-

1 Ps. XVIII, 5; Born., X, 18.
2 II Cor., V, 20.
3 Eph., II, 17.
4 Col, I, 20.
s Gal., VI, IO.
6 Io., XXI, 15; Matth., X, 19.
» I Cor., VII, 20.
8 Eph., IV, 1.
9 I Petr., V, 2.
10 I Petr., V, 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.