AAS 23 (1931), p. 67
guine testamenti aeterni, Dominum Nostrum Iesum Christum,
aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, faciens in
vobis quod placeat coram se per Iesum Christum. 1
Ad religiosos
Nunc vos alloquimur filii, et filiae praedictionis Nostrae, qui
quaeve charismata meliora aemulantes 2 atque in fide sanctissimorum
votorum et in religiosa disciplina totius vitae nedum praeceptis
sed et desideriis consiliisque divini Regis et Sponsi obsecundantes,
Ecclesiam Dei virgineo odore fragrantem facitis, contemplationibus
illustratis, orationibus fulcitis, scientia et doctrina
ditatis, ministerio verbi et apostolatus operibus in dies pereolitis
et augetis. Igitur vere caelestis et angelicae vocationis participes, *
quanto pretiosorem thesaurum gestatis tanto diligentiorem
adhibeatis custodiam, non solum ut certam vestram vocationem
et electionem faciatis, verum etiam ut in vobis, tamquam in4
servis apprime fidelibus et devotis, cor Regis et Sponsi consolationem
et reparationem aliquam inveniat pro infinitis offensionibus
et negligentiis quibus homines ineffabilem Eius dilectionem impendunt.
Ad missionarios
Iam os Nostrum patet ad vos, filii et filiae in Christo caris-5
simi, qui in missionibus orantes laboratis ad propagandam sanctam
Christi fidem et Eius Regnum dilatandum. Sicuti Apostoli
ecclesiarum primi, ita et vos: in periculis, in multa patientia, in
necessitatibus et tribulationibus spectaculum facti; sicut illi, ita6 7
et vos « gloria Christi »;8 vos qui in laboribus, saepe etiam in vin-
6 Hebr., XIII, 20.
1 I Cor., XII, 31.
2 Hebr., III, 1.
3 II Petr., I, 10.
* II Cor., VI, 11.
5 II Cor., I, 10; VI, 4.
7 Hebr., X, 33.
8 II Cor., VIIT, 23.