AAS 23 (1931), p. 68

culis et in sanguine vestro, usque ad mortem certantes bonum et
magnum certamen fidei et passionis atque bonam confessionem1
confitentes, animas lucrifacitis et futurorum christianorum semina
seminatis. Sálvete strenui milites Christi! Sed et sacerdotes
indigenas ac bonos catechistas, praecipuos fructus eosdemque
participes laborum vestrorum, salvere iubemus.

Ad fideles universos

Cor Kostrum dilatatum est ad vos2 quotquot estis Urbis
episcopalis Nostrae et universi Orbis fideles; praesertim autem
ad vos, qui in laicatu constituti Nobiscum et cum venerabilibus
fratribus Nostris Episcopis cumque Sacerdotibus in apostolatu
laboratis, sicuti credentes primi, viri ac mulieres laborabant,
quas propterea Apostolus commendat.3 Tos Dei populus et
oves pascuae eius, vos genus electum, regale sacerdotium, gens4
sancta, populus acquisitionis. Igitur modestia vestra nota sit5
omnibus hominibus et quaecumque sunt vera, quaecumque pudica,
quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia,
quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae,
haec cogitate et f acite, ut in omnibus honorificetur Deus.6 7

Ad infideles et dissidentes

Ad vos etiam cogitatio nostra et oratio Nostra convertitur qui
a fide et unitate Christi adhuc abestis. Pro vobis enim quotidie
offerimus preces et hostias Deo et Domino omnium, enixe petentes
ut luce sua vos illuminet et vos ad oves quae vocem eius audiunt
adducat et adiungat, et fìat unum ovile et unus Pastor.8

1 I Tim,, 12; II Tim., IV, 7; Hebr., X, 32.
2 II Cor., VI, 11.
3 Phil., IV, 3.
* Ps. LXXXIX, 3.
5 I Petr., II, 9.
e Phil., IV, 5, 8.
7 I Petr., IV, 11.
s Io., X, 16.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.