AAS 23 (1931), p. 72

Ulissiponensem, faventibus omnibus cuiusvis ordinis civibus,
consilium iniisse saecularia haec in Antonii honorem sollemnia
in sua patria peragendi. Et gaudium auxit Nostrum nuntius, qui
ad Nos haud ita pridem perlatus est, haec, amico quodam foedere,
ita esse celebranda, ut delecti viri, veluti Patavinae civitatis legati
ad principem Lusitaniae urbem, fausta hac occasione, mittantur,
atque hinc nonnulli item Patavium concedant, qui inibi, per
sollemniores dies, Lusitanorum partes sustineant. Our igitur spem
non foveamus bonam fore ut Antonius, ubique communibus infensisque
precibus in auxilium advocatus, christianam fidem caritatemque
in animis alat \et sectatores suos e terrenis huius vitae
fluxisque rebus ad caelestia excitet ac sempiterna? Cur pro certo
non habeamus non modo in privatos homines, sed in civilem etiam
consortionem beneficia non pauca inde esse profectura? Quemadmodum
enim noster procellosam aetatem suam, profligatis
passim moribus infectam, christiana collustravit sapientia ac
veluti suae virtutis suavitate perfudit, ita omnino sperandum ut
in plurimorum mentes animosque per sacra huiusmodi revocatus,
saeculum quoque nostrum — Dei aeternaeque beatitatis saepenumero
immemor, voluptatum aestu usquequaque iactatum, humanaeque
amplitudinis incomposite cupidum — ad ea, maiora quidem
ac nobiliora, ad quae nati eomparatique sumus, excitet
exemploque suo alliciat.
Attamen, ut eiusmodi spei votisque Nostris effectus feliciter
respondeat, omnino opus. est, non modo externa haberi sollemnia
honoresque Thaumaturgo Patavino tribui, sed omnes etiam, qua
maxima possunt contentione, eniti ut praeclara ipsius virtutum
ornamenta intueantur et ad imitandum sibi proponant. Quam ad
rem aptissime S. Augustinus admonet: « Charitas ubi fuerit necesse
est ut operetur; fides ipsa per dilectionem operatur » . 1
In comperto quidem est, venerabilis frater, fere omnes e
christiana plebe incensiore quodam populari cultu Antonium
prosequi ad eumque plurimas admovere preces; at nonne eo praesertim
consilio id faciunt, eaque potissimum de causa, ut ab ipso

1 In Ps. XXXI, 6.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.