AAS 23 (1931), p. 73

temporalia beneficia, miranda saepe ac prorsus prodigiosa, impetrent,
quandoquidem, eximia eius sanctitudinis gesta plerumque
ignorantes, nihil aliud in Antonio nisi Thaümaturgum cognoscunt
atque suspiciunt?
Apostolico igitur officio, quo divinitus fungimur, consentaneum
putamus praecipua huius sanctitatis herois adumbrare virtutes
animique lineamenta, Nostram facientes illam, quam in liturgia
ecclesiastica legimus, sententiam admonitionemque: « Imitari non
pigeat quod celebrare delectat ». Ac tuum erit, venerabilis frater,1
eorumque omnium, e sacrorum praesertim administris, qui peculiari
quodam studio Antonium prosequuntur, quae Nos per bas Litteras
breviter attingimus, vobiscum in animo commentari diligenter et
ceteris, pro vestro cuiusque munere, inlustrare atque in exemplum
proponere.

« In viris praeclarissimis— ita decessor Noster f. r. Leo XIII —
« quorum virtute recteque factis egregium decus Lusitaniae parce
tum, merito cum laude maxima censendus est Antonius, Pata-
« vinus ex loco obitus cognomento dictus. Cuius cum patratorum
« prodigiorum fama latissime ad omnes populos pervagarit, Lusi-
« tani nominis gloria ubique percrebuit, primas honoris eius fe-
« rente Ulissipone, quae hominem sanctissimum suis civibus ad-
« numerat ».2
Illic siquidem noster inlustri genere natus, ut erat ingenio
praestantissimus et copia rerum non minus quam nobilitatis gratia
pollens, talem suae vitae cursum prospicere et quasi praecipere
poterat, ut nulla sibi nec voluntatum gaudia nec humanae gloriae
nomen atque emolumenta defutura esse viderentur. Nihilo setius
haec omnia, paterna nempe bona, futurae amplitudinis auspicia
cupiditatumque invitamenta, in primo aetatis suae fiore, laeto
grandique animo reliquit atque veluti ab se generose excussit,
ingrata quasi pondera, quibus suus ad caelestia adscensus praepediatur.
Itaque humile Congregationis Canonicorum S. Augustini

1 Lect. IV ad Commune plurim. Martyrum.
2 Epist, ad Card. Patr. Ulissip., II Maii MDCCCXCV.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.