AAS 23 (1931), p. 79

fideles suos, quos semper coronat in caelo, frequenter et honorât in
saeculo, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae
pravitas confundatur haeretica, et fides catholica confirmetur, fideles
mentis torpore discusso, ad boni operis excitentur instantiam;
haeretici, depulsa in qua iacent caecitatis caligine, ab invio reducantur
ad viam, et Iudae! atque Pagani, vero lumine cognito, currant
ad Christum, lucem, viam, veritatem et vitam » . 1

Ad hoc igitur sanctitatis lumen, quo catholica gloriatur Ecclesia,
venerabundi respiciant omnes, ad eiusque gesta atque virtutes
suam enitantur componere vitam. Discant ab eo iuvenes, ii
praesertim qui in Actionis Catholicae ordines adsciti sunt, ab
huius saeculi illecebris abhorrere et ad nobilissima quaeque castum
piumque animum erigere; discant qui sacris Missionibus dant
operam, adversis rebus non frangi, prosperis non efferri, constanterque
apostolico flagrare studio; sacri denique discant oratores et ex
divinis Litteris suam haurire sapientiam et, sese Iesu Christi praeceptis
exemplisque alacriter conformando, ad gravissimum concionandi
munus animum comparare suum. Ac potissimum cupimus
ut, qui religiosae vitae institutum capessivere, atque imprimis
qui ex inclyto sunt Assisiatis Ordine, iidem omnes huius praeclari
Franciscalis familiae decoris laudes egregiaque promerita, nobili
quadam contentione, aemulentur.

Iam nihil reliqui est, venerabilis frater, nisi ut quae, alia ex
aliis, per saecularia huiusmodi sacra, conlatis inter vos viribus consiliisque,
peracturi estis, iis et bene precemur et felicem ominemur
eventum. In quibus, peculiari placet gratulatione hortationeque
prosequi Nostra, cum pias frequentissimasque fidelium peregrinationes
per hunc et proximum annum ad gloriosum Antonii sepulchrum
habendas; tum duos illos coetus septembri mense agendos,
alterum Missionalium causae, rebus alterum rationibusque socialibus
provehendis; tum denique Eucharisticum Conventum, quo

1 Litt. Decr. « Cum dicat Dominus », III Iunii MCCXXXII.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.