AAS 23 (1931), p. 80

Antoniana sollemnia, auspicato sane, ad suum vergent dignissimum
exitum.
Faxit igitur Deus, Antonio ipso deprecatore atque auspice, ut
quae per has litteras, tibi quidem inscriptas, in christifidelium
mentem redigere voluimus, ea intento ab omnibus reputentur
animo et in usum actuosissime deducantur.
Caelestium interea munerum conciliatrix esto paternaeque
benevolentiae Nostrae testis apostolica benedictio, quam cum
tibi, venerabilis frater, tuis omnibus, iisque qui Patavium horum
sollemnium causa conventuri sunt, tum nominatim dilectissimae
Seraphici Patriarchae suboli universae — studiosis praesertim
mirabilis Basilicae et sacrarum Thaumaturgi exuviarum custodibus
— peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die i mensis Martii
anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.