AAS 24 (1932), p. 137

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. xi

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

MELENSI»

TRANSLATIONIS SEDIS EPISCOPALIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo salubrius ac utilius Episcopi in animarum bonum dioeceses sibi
creditas regere valeant, valde prodest episcopales sedes opportunis aptisque
locis constituere, ac proinde, si opus fuerit, ipsas ex una in aliam
urbem aliquando transferre, si id in Domino expediat. Hoc quidem ab
hodiernis dioecesis Metensis condicionibus requiri visum est venerabili
fratri Michaeli Paternain eiusdem dioecesis Episcopo, qui idcirco preces
Nobis porrexit ut sua episcopalis sedes, pro meliore animarum regimine,
ab urbe Melo in qua nunc exstat, in urbem Florida transferatur
atque ibi sita ecclesia S. Raphaeli dicata ad ecclesiae cathedralis honorem
et dignitatem evehatur. Nos autem, omnibus rite perpensis, oblatis precibus
benigne annuendum censuimus. Quapropter, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit aut eorum qui sua interesse praesumant consensu,
Apostolicae potestatis plenitudine haec quae sequuntur decernimus et
statuimus. — Suppressa ecclesiae S. Raphaelis, in urbe Mélo exstantis,
cathedralitate, episcopalem sedem dioecesis Metensis ex hac urbe in urbem
Florida transferimus, cui propterea iura omnia ac privilegia concedimus,
quibus episcopales civitates pollent. Ecclesiam vero S. Raphaeli et ipsam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.