AAS 24 (1932), p. 138
dicatam, in eadem urbe Florida exstantem, ad cathedralis ecclesiae gradum
et dignitatem extollimus, cum iisdem prorsus iuribus et privilegiis,
honoribus et praerogativis, quibus ceterae in Uruguayana Eepublica cathedrales
ecclesiae gaudent, nec non cum omnibus oneribus et obligationibus
eisdem adnexis. Volumus denique ut dioecesis Melensis posthac Floridensis
et Melensis nuncupetur.
Ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus ipsum venerabilem
fratrem Episcopum Melensem, eidemque tribuimus necessarias et
opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum atque
omnes dirimendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet orituras,
eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis actorum. Volumus
quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu
tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in officio
vel ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Quae
autem hisce Litteris statuimus et decrevimus, ea rata omnia firmaque permanere
auctoritate Nostra volumus et iubemus, constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis ceterisque contrariis minime obstantibus, etiam
speciali mentione dignis. N emini autem nullo unquam tempore, has Litteras
suppressionis, erectionis, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere, vel eis quomodolibet contraire liceat. Si quis autem ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo primo, die decima prima mensis Augusti, Pontificatus Nostri
anno decimo.
Fr. ANDREAS CARD. FRÜH WIRTH Fr. RAPHAEL C. CARD. ROSSI
Cancellarius S. B. E. S. G. ConsistorialisaSecretis.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Loco ^ Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. XLIV, n. 68. - M. Rig-gi.