AAS 24 (1932), p. 187

usque celeritatis vana contentio; atque ita aequalis illa operis
quietisque compensatio quasi sponte restituetur, quae ab hodierna
societate, magno cum totius vitae et physicae et oeconomicae
et moralis detrimento, penitus abest. Etenim si qui ob
nimiam rerum confectarum copiam in otium egestatemque sunt
adacti, debitum ii precationi tempus dare vellent, brevi et opus
et rerum prolatio intra rationabiles fines constringerentur, eaque
contentio quae humanum genus nunc in binas ingentesque pro
fluxis rebus pugnantium acies dividit, in nobilem pacificamque
transiret concertationem ad caelestia aeternaque bona consequenda.

Hac itidem ratione tantopere expetitae paci sterneretur via,
ut pulchre insinuât beatus Paulus, ubi precandi praeceptum cum
sanctis et pacis et omnium hominum salutis desideriis coniungit:
« Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro
regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam
vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim
bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes
homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ».1
Pro omnibus postuletur pax, sed iis potissimum in quos gravissimum
recidit munus regendi homines; nam quo pacto suis gentibus
pacem dare possint, quam in se ipsi non habeant? Precatio
autem ipsa est, quae, docente Apostolo, pacis donum afferre debet;
precatio nimirum, quae ad Patrem caelestem eundemque omnium
hominum patrem, habetur; precatio, quae communes exprimit
magnae illius familiae sensus, quae cuiuslibet nationis regionisque
transgreditur fines.
Qui in quavis re publica eundem Deum rogant ut pax habeatur
in terris, non ii sunt homines qui inter gentes discordiae faces
iniiciant; qui divinam Maiestatem precando honorant, non ii sunt
qui dominandi cupiditatem in suam gentem inferant illumque inordinatam
foveant patriae amorem, quo singuli populi suam cuiusque
rem publicam sibi Deum faciunt; qui denique «Deum pacis et

1 I Tim., II, 1-4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.