AAS 24 (1932), p. 220
Ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem evehimus: cui sedi et praelaturae
Ecclesiae eiusque pro tempore Praelatis omnia tribuimus iura et
privilegia, quibus ceterae sedes et praelatitiae Ecclesiae earumque Antistites
in Brasiliana Republica iure communi vel legitima consuetudine fruuntur;
item Praelatum ipsum eiusque Ecclesiam omnibus oneribus et obligationibus
adstringimus, quibus ceteri Praelati eorumque Ecclesiae iure communi
adstringuntur. Decernimus insuper ut praelatura haec Juruensis
metropolitanae Ecclesiae Belemensi de Para sit suffraganea et eam eiusque
Praelatos Belemensis Archiepiscopi pro tempore metropolitico iuri subiicimus.
Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus
in nova hac praelatura nullius canonicorum Capitulum modo erigatur,
indulgemus ut, ad tramitem iuris, pro canonicis dioecesani Consultores
interim instituantur. Quod vero ad eiusdem praelaturae regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque
huiusmodi attinet, rite servari iubenras, quae sacri canones praescribunt.
Quod autem clerum in particulari spectat, statuimus ut, simul ac praelaturae
erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici omnes Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Volumus
insuper et mandamus ut documenta omnia et acta, quae novam hanc praelaturam
respiciunt ex curiae episcopalis Amazonensis archivo extrahantur
et ad curiam novae praelaturae quamprimum tradantur ut in eius archivo
rite serventur. In dotem autem et mensam ipsius praelaturae oblationes,
subsidia, et bona quaecumque quae ad hoc conferentur, attribuimus et
assignamus, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Demum
iuxta ea quae in Concilio Plenario Americae Latinae Romae habito anno
millesimo octingentesimo octogesimo nono decreta sunt, ab hac quoque
praelatura nullius, eiusque sumptibus, duo delecti iuvenes, aut modo saltem
unus, non intermissa vice ad Pontificium Collegium Pium Latinum
Americanum de Urbe mittantur, ut sub fere oculis Nostris in spem Ecclesiae
instituantur.
Quibus rebus ut supra decretis ac dispositis, ad eadem omnia exsecutioni
mandanda quem supra memoravimus venerabilem fratrem in Brasiliana
Republica Nuntium Apostolicum deputamus ac eidem necessarias et opportunas
tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque definitive
sententiam dicendi de quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis
actu oritura, eique onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
intra sex menses ab his Litteris datis computandos authenticum
exemplar transmittendi peractae exsecutionis actus. Volumus autem ut
harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius