AAS 24 (1932), p. 221

Notarii publici subscriptis ac sigillo cuiuslibet viri in ecclesiastica dignitate
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae bisce Litteris
tribueretur si originaliter exhibitae vel ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum interest vel qui sua interesse praesumant, auditi non
fuerint, vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et
individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere ac fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, universalibusque
Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem quae a Nobis praesentibus Litteris decreta sunt, infringere
vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo primo, die vigesima secunda mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno decimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH FR. RAPHAEL C. CARD. ROSSI
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLIV, n. 29. - M. Riggi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.