AAS 24 (1932), p. 226

V

DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE SIANFU IN SINIS, ERI-

GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE S AN YUAN.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut, aucto Pastorum numero, Evangelicae
veritati propagandae melius prospiciatur, Nos instanter admonet
supremi Apostolatus munus quo in terris, Deo adiuvante, fungimur. Quapropter,
cum compertum habeamus vicariatum apostolicum de Sianfu in
Sinis, Ordini Fratrum Minorum concreditum, tam late patere, ut fructuose
administrari nequeat, votis tum hodierni Vicarii Apostolici de Sianfu, tum
Delegati apostolici Nostri in Sinis benigne quoque concedentes, quandam
e vicariatu eodem territorii partem distrahendam atque in Missionem sui
iuris erigendam censemus. Qua re, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus
Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente
perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Sianfu in Sinis territorium
seiungimus ac dismembramus, quod constat sequentibus sexdecim subpraefecturis
civilibus, nempe: de Sanyüan, Changwu, Sanshui, Tungkwan,
Pinchow, Yaochow, Chunhwa, Yungshow, Fuping, Kienchow, Lichiian,
Wukung, Hingping, Sienyang, Kingyang, Kaoling suis naturalibus limitibus
definitis; quod vero territorium omne, a vicariatu apostolico praedicto
separatum, in novam erigimus praefecturam apostolicam, cui nomen
facimus de Sanyüan, eandemque ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum
curis Patrum ex Ordine Fratrum Minorum in Domino committimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i mensis
Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.