AAS 24 (1932), p. 228
denuo constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III
mensis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
B. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
VII
E VICARIATU DE SIANFU IN SINIS DISTRACTO TERRITORIO CONSTITUITUR
MISSIO SUI IURIS DE TUNGCHOW.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Litteris apostolicis Nostris die i mensis
Novembris huius anni sub Piscatoris anulo datis, ex quadam territorii
parte a vicariatu apostolico de Sianfu in Sinis distracta novam praefecturam
apostolicam de Sanyiian constituimus; sed cum adhuc vicariatus idem
sic nimis pateat, ut ad religionem inibi provehendam, aliam etiam dismembran
territorii partem eandemque in Missionem sui iuris constitui maxime
opportunum videatur; et de hoc quoque Nos rogent tum hodiernus Apostolicus
de Sianfu Vicarius, tum Noster apostolicus Delegatus in Sinis; Nos,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide praepositi sunt, omnibus rei momentis attente perpensis, haec quae
sequuntur decernenda censemus. Nimirum motu proprio, certa scientia
ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, praeter territorium quo iam praefecturam
apostolicam de Sanyiian nuperrime constituimus, a vicariatu
apostolico de Sianfu aliud quoque distrahimus seu separamus territorium,
quod e duodecim sequentibus sub-praefecturis civilibus constat, nempe:
de Tungchow, Hangeheng, Tengeheng, Peishui, Pucheng, Chaoyi, Pinmin,
Weinan, Hwachow, Hwayin, Hoyang, Tungkwan. Praefatum vero sicque
a vicariatu apostolico de Sianfu separatum territorium, quod ex nunc
erigimus in Missionem sui iuris independentem, de Tungelnow in posterum
nuncupandam, Patrum curis ex Ordine Fratrum Minorum ad Nostrum
et Sanctae huius Sedis beneplacitum in Domino committimus.
Haec edicimus, statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas
validas atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque