AAS 24 (1932), p. 260
SEPARATO TERRITORIO EX ABBATIA DE LINDI IN AFRICA CENTRALI, NOVA
ERIGITUR ABBATIA NULLIUS DE NDANDA.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — In Tanganikensi Africae Centralis territorio
paucis ante annis abbatia nullius constituta est « de Lindi » quae
Patribus Congregationis Ottiliensis ex Ordine Sancti Benedicti pro missionibus
exteris concredita, iam fructibus fulget uberibus in catholica veritate
propaganda. At ob amplissimam regionis abbatiae eidem subiectae
expensionem cum nequeat ab uno Ordinario totum territorium abbatiale
apte regi atque Sancti Evangelii lumine feliciter collustrari: opportunum
maxime visum est ita eandem abbatiam dividere ut nova in regione Missio
sui iuris constitui possit, quae a proprio Pastore regatur. Qua propter,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae
Ecclesiae Cardinalibus qui rebus Sacrae Congregationis Propagandae Fidei
praepositi sunt, omnibus rei momentis attento studio perpensis, motu
proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab hodierna
memorata abbatia districtum civilem « de Lindi » qui ad orientem vertit
distrahimus sive separamus, atque ex eodem districtu novam ex nunc
constituimus abbatiam nullius eisdemque limitibus districtus civilis definitam,
atque etiam eandem, cui nomen facimus de Ndanda, curis Patrum
praelaudatae Congregationis Ottiliensis ex Ordine Sancti Benedicti pro
missionibus exteris ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum in
Domino committimus.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exsistere et fore; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn
mensis Decembris anno MDCCCCXXXI , Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.