AAS 24 (1932), p. 293

LITTERAE APOSTOLICAE

I

FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE DIEGO SUAREZ
IN MADAGASCAR, ET PRAEFECTURAM APOSTOLICAM INSULARUM
MAYOTTAE, NOSSIBEAE ET COMORAE.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Supremi apostolatus munus Nobis divinitus
commissum postulat ut, ad rei catholicae procurandum bonum atque
incrementum, sacras missiones aptis opportunisque finibus circumscribamus.
Quapropter cum a Vicario Apostolico de Diego Suarez in insula
Madagascarensi, compertum habeamus, ipsum Praesulem, ob sacerdotum
penuriam, districtuum civilium de Sambirano ac de Moromandia spirituali
regimini providere opportune apteque non posse; Nos, conlatis consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui negotiis Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositi
sunt, haec quae sequuntur decernenda existimavimus. Nimirum motu
proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, a vicariatu
memorato de Diego Suarez duos districtus civiles de Sambirano ac dé
Moromandia disiungimus ac separamus, illosque ex nunc praefecturae
apostolicae insularum Mayottae, Nossibeae et Comorae canonice adnectimus;
ita ut exinde territorium praedictae praefecturae apostolicae sequentibus
limitibus finiatur, nempe: ad occidentem et ad septentrionem Canali
de Mozambico; ad orientem cursu fluminis Ifasy usque ad ipsius originem;
dein linea recta, quae incipiens ab origine eiusdem fluminis Ifasy ad scaturiginem
fluminis Mahavary finem habet, denique linea divortii aquarum ; ad
meridiem vero fluminibus Loza et Maevarano. Praefecturae vero apostolicae
insularum Mayottae, Nossibeae et Comorae^ sic per Nos novis limitibus
constitutae, regimen Patribus Ordinis Fratrum minorum Capuccinorum
ex provincia Alsatiae ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum
in Domino committimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.