AAS 24 (1932), p. 294

secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Februarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD . PACELLI , a Secretis Status.

II

EX VICARIATU APOSTOLICO DE LIT ORE AUREO SEPARATO TERRITORIO ERI-

GITUR VICARIATUS DE KUMASI IN AFRICA OCCIDENTALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum diffusis per orbem terrarum Ecclesiis
apostolica Nos deceat auctoritate consulere, maxima quoque sollicitudine
missionibus, quae in longinquis regionibus constitutae sunt, Nos convenit
opportune providere earundemque profectui continenter intendere.
Qua re cum in amplissimo apostolici in Litore aureo vicariatus territorio
opera sollerti Patrum Societatis Lugdunensis missionum ad Afros res religiosae,
Deo opitulante, iam laeta susceperint incrementa, conlatis consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui rebus Sacrae de Propaganda Fide Congregationi praepositi sunt,
visum est Nobis ad maius in regionibus ipsis tam latitudine conspicuis
catholicae Fidei emolumentum obtinendum, de nova ibidem sui iuris Missione
condenda aliquid statuere. Nos propterea motu proprio, certa scientia
ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab eodem apostolico vicariatu
de Litore aureo in Africa Occidentali ex nunc regionem de Asiianti distrahimus
ac separamus, memoratoque in territorio, iisdem civilibus regni de
Ashanti limitibus concluso, novum apostolicum vicariatum de Rumasi
in posterum appellandum canonice erigimus et constituimus. Huius vero
novi vicariatus de Kumasi sic per Nos erecti curam ac regimen, ad Nostrae
et Sanctae huius Sedis beneplacitum, Patribus praelaudatae Societatis
Lugdunensis missionum ad Afros, iam de vicariatu apostolico a Litore
aureo tam bene meritis, in Domino committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in. posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.