AAS 24 (1932), p. 300
VII
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE COQUILHATVILLE IN CONGO BELGICO, IN APO-
STOLICUM VICARIATUM ERIGITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Iam Litteris apostolicis Nostris, sub
annulo Piscatoris datis, in Congo Belgico paucis ante annis praefecturam
apostolicam de Coquilhatville constituimus ac magna animi delectatione
nuper accepimus eadem in praefectura catholicam fidem, opera studiosa
sollertiore Patrum missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu, quibus regimen
curaque missionis eiusdem sunt demandata, laeta in Domino incrementa
suscepisse; quapropter ultro libenterque votis concedere censemus
Delegati apostolici Nostri in Congo Belgico, qui a Nobis expostulat ut
praefecturam ipsam in vicariatum apostolicum nunc erigere velimus. Conlatis
igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis praesunt Sacrae Congregationis Propagandae
Fidei, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu
proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi,
praefecturam apostolicam de Coquilhatville in Congo Belgico ad ampliorem
dignitatem vicariatus apostolici, iisdem servatis hmitibus ac titulo de
Coquilhatville evehimus. Statuimus autem ut novus huiusmodi vicariatus,
proprio antistiti, episcopali charactere aucto, committendus, curis maneat
concreditus, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, praelaudatorum
Patrum missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxii
mensis Martii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.