AAS 24 (1932), p. 301
VIII1
APOSTOLICA PRAEFECTURA DE KATANGA IN VICARIATUM ERIGITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. —• Magna cum delectatione compertum
habemus in praefectura apostolica de Katanga paucis ante annis intra
Congi Belgici fines erecta, magnum rei religionis incrementum ex missionariis
operibus ibidem constitutis ortum esse, adeo ut, Deo opitulante,
praefectura ipsa tum christifidelium numero et catechumenorum, tum
caritatis atque eruditionis institutionibus nunc floreat, haud pauca cum
laude Presbyterorum Ordinis Sancti Benedicti ex abbatia Sancti Andreae
Brugensis, quibus praefectura eadem concredita est. Ultro libenterque
proinde precibus Abbatis monasterii Sancti Andreae de Brugis, qui Nos
rogavit ut praefectura memorata de Katanga in vicariatum apostolicum
erigeretur, annuendum censemus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis
Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio
atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, praefecturam
memoratam de Katanga in Congo Belgico in vicariatum apostolicum, eodem
nomine retento eisdemque limitibus servatis, ex nunc constituimus ac
promovemus, eiusdemque novi vicariatus curam, ad Nostrum et huius
Sanctae Sedis arbitrium, Patribus praelaudatae abbatiae Sancti Andreae
de Brugis ex Ordine Sancti Benedicti in Domino committimus.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare et fore, suosque plenos et integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, vel spectare poterit,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque in praemissis iudicandum
esse ac definiendum, atque irritum et inane fieri, si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn
mensis Martii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.
E. CARD . PACELLI , a Secretis Status.
1 NB. - In fase. 7, p. 243, lin. 4 a calce, legatur «Ioannes de Hemptinne, e
Congr. Belgica O. S. B.».