AAS 24 (1932), p. 308

ita Deo firmiter adhaesit, Eiusque gloriam unice quaerens, proximorum
saluti procurandae eo iugi labore atque conatu sese impendit, ut eius vita
perpetuum heroicae caritatis exercitium exstitisse videatur. Porro « plenitudo
legis est dilectio » (Rom., XIII, 10).
Brixiae in Insubria ortum habuit, sexta ex novem liberis, die 6 Novembris
anno 1813 e nobilibus parentibus Clemente, equite, et comitissa Camilla
Albani; eodemque die sacro baptismatis lavacro regenerata est Deo, impositis
ei nominibus Paulae, Franciscae, Mariae. Septennis Confirmationis
sacramento est roborata, ac decennis Eucharistico pane refecta: ac iam
tum exordientium virtutum germina apparuerunt, pietatis praesertim in
Deum et misericordiae in pauperes. Biennio post, piissima genitrice e vivis
sublata, puerula monialibus a Visitatione tradita fuit instituenda in ipsarum
Brixiensi paedagogio quod paulo ante, opem praebente famulae Dei
patre, conditum fuerat. In eo nobilium puellarum collegio pia adolescentula
suavem Christi efflavit odorem. In Deum sic afficiebatur, ut saepius per
noctem longas traheret orando vigilias; humilis insuper ac benevola erga
omnes exstitit: quidquid vero sibi a patre dono dabatur, ut in pauperes
erogaretur, instabat.
Decimoséptimo aetatis suae anno e collegio eductam pater amplissimae
suae domui praefecit, ut eius curam, ceu materfamilias, gereret. Corporis
animique, naturae et gratiae donis uberrime cumulata, summa dexteritate
atque prudentia supra aetatem, concreditum sibi munus explevit, pietatem
fovens, devios corrigens, abusus removens, omnesque summa caritate prosequens.
Honestissimas tunc temporis sibi oblatas nuptias reficiens, perpetuo
virginitatis voto, prudentissime conscientiae suae moderatore annuente,
se obstrinxit; siquidem, altiora animo petens, totam se Deo ac proximorum
saluti dedere iam constituerat. Proposita igitur sibi, pii confessarii
consilio, apta spiritualis vitae methodo, semitam perfectionis alacriter
inivit. Quanto sane, iuvenili adhuc aetate, iam caritatis zelo ferveret, praeclara
produnt exempla. Moderatori suo edixit se animo coarctari quod
simul una die universas suas opes in pauperes effundere non posset. Interim
domesticorum tum corporali tum spirituali bono procurando naviter incumbebat,
pro egenis atque infirmis obsonium sibi paratum quotidie seponebat,
parco ac vili cibo, in opulenta domo, ipsa victitans. Sed, quod maius est,
animas praesertim Christo lucrifacere piissima adolescentula sedulo! satagebat.
Quod altius caritatis studium vel maxime enituit erga puellas, quae
in paterna seriéis nectendis filis officina operam navabant; quas, ut a periculis
animae averterei, atque in pietatis officiis excoleret ac simul curis
omnibus, materno quodam affectu foveret, summo labore ac diligentia
incubuit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.