AAS 24 (1932), p. 309
Urgente autem caritate Christi, generosa puella iam ad altiora contendebat.
Grassante enim Brixiae, anno 1836, cholerica lue, ut mulieribus
eadem laborantibus in hospitium receptis curas impendere posset, devicta
reluctantis patris adversa voluntate, summis precibus impetravit. Quare,
adiecta sibi comite piissima femina Gabriela Bornati, ad nobilem illam
caritatis palaestram laeta ac festina convolavit. Mirum profecto qua effusa
caritate in eo miserrimo mortis ac doloris hospitio ad animarum corporumque
medelam indefesse adlaboraverit. Omnibus praesto aderat, vel humilioribus
officiis, sui victrix incumbens, eamque non relinquens curam, nisi
ut morienti fratri suo Philippo, qui eodem morbo fuerat correptus, adsisteret.
Haud satis mirari possumus divinae Providentiae consilium, quo
dirigente, famula Dei in hunc misericordiae campum adducta, iam tandem
nova claritate metam fidentissima adspexit, ad quam assequendam Deus
eam comparaverat. Persensit scilicet se divinitus destinari ut pias sodales
colligeret, quae infirmis in nosocomiis degentibus, veluti ipsi Christo,
caritate inspirante, inservirent. Quod primum Congregationis Ancillarum
a caritate germen, Dei opitulante gratia, paullatim succrescens iam in
laetam arborem, ramis usquequaque diffusis, feliciter adolevisse cernimus.
Tanto moliendo operi sexdecim ferme postremis actuosae vitae suae
annis, innumeris fortiter superatis difficultatibus, strenue adlaboravit»
Difficile dictu est quo animi robore, quo patiendi ardore, et quo caritatis
studio fortissima virgo vires omnes in id intenderit.
Attamen ut penitius eiusdem operis originem investigemus, memoranda
in primis est intima virginalis eius animae cum Deo in oratione communicatio.
Peculiari praesertim cultu sacratissimum Cor Iesu prosequebatur, eo
tempore quo gelidus nonnullorum iansenisticus spiritus animos ab eo avertere
conabatur: atque inde pia eius anima férvidos illos hauriebat amoris
sensus, quibus erga eucharisticum mysterium atque erga Passionem Domini
ardentissime afficiebatur. Virginem quoque Deiparam filiali colebat affectu,
eiusque libenter consociabatur doloribus. Iamque ardua perfectionis culmina
attingens divino quodam caritatis impetu ferri videbatur. Festiva
oratoria pro puellis condere, periclitantibus mulieribus refugium praebere,
spiritualia exercitia ac pias missiones, lucrandis Christo animis, promovere,
summo studio, virili animae fortitudine, incredibili patientia sategit.
Saevientibus politicis procellis, quibus annis 1848 et 1849 civitas quatiebatur,
pugna sauciatis morienti bus que alacris praesto aderat: civitatis
Praesidi in arce sub custodia detento ut spem et solamen afferret, medios
inter crepitantium armorum ictus intrepida incessit: quàesitos ad necem
nonnullos sodales Societatis Iesu, magno sui discrimine domi hospitio
exceptos, ingeniose liberavit.