AAS 24 (1932), p. 312
Ex tunc sanctitatis fama novensilis Beati, populorumque erga eum
pietas, tam apud neapolitanus cives quam apud italos nec non exteros
magis magisque augescere visa sunt: hinc frequentior ad eius corpus venerandum
fidelium concursus, vehementioresque preces ad eius auxilium in
adversis implorandum.
Cum igitur multi validissimum eius auxilium experti sint, et nonnullae
evulgentur perinsignes eiusdem intercessione obtentae sanationes, in
votis est universae Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli
Barnabitarum tanti filii sui canonizationi curandae animum apponere.
Quapropter instante Revmo Patre Euphrasio Spreafico, praefatae Congregationis
Postulator legitime constitutus, attentis quoque postulatoriis
litteris Eminentissimorum et Reverendissimorum S. R. E. Patrum Cardinalium
Alexii Ascalesi, Archiepiscopi Neapolitani, Aloisii Capotosti, ProDatarii
S. R. Ecclesiae, nec non Excmorum DD. Marii Giardini, Archiepiscopi
Anconitani, et Augustini Mancinelli, Episcopi adiutorii Aquini, Sorani
et Pontiscurvi, Eminentissimus et Rmus Dominus Iulius Cardinalis Serafini
Causae Relator, in ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis
ad Vaticanas Aedes die 5 Iulii 1932 coadunatis, sequens dubium discutiendum
proposuit: An signanda sit Commissio reassumptionis Causae Canonizationis
Beati Francisci Xaverii Mariae Bianchi, Confessoris, sacerdotis
professi Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli Barnabitarum,
in casu et ad effectum de quo agitur.
Emi et Revmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem
ipsius Emi Ponentis, audito quoque R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei
Promotore generali, omnibus perpensis, respondere censuerunt: Affirmative,
seu signandam esse Commissionem reassumptionis Causae, si Sanctissimo
placuerit.
Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae XI per ipsum
Fidei Promotorem generalem relatis, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae
Rituum Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est
Commissionem reassumptionis Causae Beati Francisci Xaverii Mariae
Bianchi, Confessoris, sacerdotis professi Congregationis Clericorum Regularium
Sancti Pauli Barnabitarum.
Die 12 Iulii 1932.
C. CABD. LATJRENTI, Praefectus.
L. ©' S.
A. Carinci, Secretarius.