AAS 24 (1932), p. 311

subsequuta. Demum coram Ssmo D. N. Pio Papa XI Generalis coadunata
est Congregatio die 22 Maii anno 1928; in qua Rmus Cardinalis Caietanus
Bisleti, causae Ponens, dubium proposuit discutiendum: An constet de
virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum,
necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque
adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Porro qui
convenerant Rmi Cardinales, Officiales Praelati et Consultores suum edidere
suffragium. Ast Ssmus D. X. suum edere iudicium distulit, ut, ingeminatis
precibus, in re tanti momenti a Deo, qui nobis largitur «spiritum cogitandi
quae recta sunt propitius et agendi » (Or. Dom. VIII p.Pent.), placitum
exquireretur. Quibus fusis precibus maturoque consilio adhibito, ad
suam prof erendam sententiam hodiernam diem elegit, Dominicam VIII post
Pentecosten. Quapropter Eucharistica Hostia devotissime litata, arcessitis
Rmis Cardinalibus Camillo Laurenti, S. R. C. Praefecto, et Caietano Bisleti,
Causae Ponente seu Relatore, nec non R. P. Salvatore Natucci, Fidei Promotore
generali, meque infrascripto Secretario, edixit: Constare de virtutibus
theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximitm, necnon
de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque
adnexis Famulae Dei Mariae Crucifixae Di Rosa in gradu heroico in casu
et ad effectum de quo agitur.
Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit hodierna die 10 Iulii anno Domini 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.
L. œs.
A. Carinci, Secretarius.

II

NEAPOLITANA

CANONIZATIONIS BEATI FRANCISCI XAVERII MARIAE BIANCHI SACERDOTIS

PROFESSI CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM SANCTI PAULI BAR-

NABITARUM.

SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio reassumptionis Causae Canonizationis Beati
Francisci Xaverii Mariae Bianchi, in casu et ad effectum de quo agitur.

Litteris Apostolicis die 19 Decembris anno 1892 datis, Leo Papa XIII
f. r., Venerabilem Dei Servum Franciscum Xaverium Mariam Bianchi,
sacerdotem professum Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli
Barnabitarum, Beatorum numero adscribere dignatus est.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.