AAS 24 (1932), p. 43
mino videatur, opportune distrahimus, sacrorumque Antistitum numerum
augemus. Libenter propterea votis Vicarii Apostolici de Tsinan, quae
auget etiam suffragiis suis Delegatus Apostolicus Noster in Sinis, concedendum
et ex parte territorii vicariatus eiusdem de Tsinan novam sui
iuris missionem erigendam existimavimus; idque eo libentius, quod iam
Provincia Saxoniae et Coloniensis Ordinis Fratrum Minorum congrua
dotatione eandem noviter constituendam missionem liberaliter ditaverit.
Oonlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi
sunt, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio
atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, territorium
quod complectitur civiles sub-praefecturas de Lintsing, Kwantao,
Kwanhsien, Kiuhsien, Wucheng, Siatsing, Tungchang, Tangyi, Sinksien,
Cheping, Tsingping, Poping, Kaotang, a vicariatu apostolico de Tsinan
separamus sive dismembramus, easdemque tredecim civiles sub-praefecturas
sic per Nos disiunctas sive dismembratas, in novam praefecturam
apostolicam erigimus, cui nomen facimus de Lintsing; fertur enim Beatum
Odoricum a Portu Naone, cuius nunc sextus saecularis annus a morte celebratur,
in Lintsing Evangelium olim praedicasse. Novam autem eandem
apostolicam praefecturam de Lintsing sacerdotum saecularium indigenarum
curis atque sollicitudini ad Nostrum ac Sanctae Sedis beneplacitum
in Domino committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras armas
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V
mensis Aprilis an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.