AAS 24 (1932), p. 44
VÏ
NOVA MISSIO SUI IURIS DE GAMBIA CONDITUR EX TERRITORIO PRAEFECTU-
RAE APOSTOLICAE SENEGALENSIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Noster Africae Delegatus Apostolicus
ut res catholica maius habeat incrementum in regionibus coloniae anglicae
de Gambia, a Nobis exposcit ut regiones easdem a praefectura apostolica
Senegalensi separemus atque in missionem sui iuris erigamus. Nos
autem ad animorum salutem procurandam iugiter pia caritate intenti,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt,
memoratis votis concedendum ultro libenterque existimavimus. Quae
cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, regionem de Gambia a praefectura apostolica Senegalensi
seiungimus sive dismembramus, illamque, sic per Nos separatam, in
novam independentem seu sui iuris Missionem erigimus, cui nomen facimus
de Gambia. Novam vero Missionem, quae iisdem finibus ac colonia anglica
de Gambia constituta erit, ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum
Patrum e Provincia hibernica Congregationis a Spiritu Sancto curis in
Domino committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare
poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi
mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.