AAS 24 (1932), p. 47

IX

E VICARIATU APOSTOLICO DE CHANGTEH SEPARATO TERRITORIO NOVA CON-

DITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YOCHOW IN SINIS.

PIUS PP. XI

j¿Ad futuram rei memoriam, R—Ob nimiam latitudinem territorii vicariatus
apostolici de Changteh in Sinis, qui nunc Patribus ex Ordine Eremitarum
^Sancti Augustini concreditus est, tam Vicarius Apostolicus de
Changteh, quam Prior generalis Ordinis laudati, suffragante quoque Delegato
Apostolico Nostro in Sinis, humiliter expostularunt, ut a vicariatu
eodem quandam partem separemus propriis Evangelii praeconibus committendam.
Nos autem, tum spirituali animorum bono ut prospiciamus in
regionibus eisdem, tum etiam ut Sancto Augustino Ecclesiae Doctori,
anno saeculari ab eius obitu quintodecimo, peculiarem tribuamus honorem,
eonlatis consiliis cum Venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt,
omnibusque rei momentis attente perpensis, memoratis postulationibus
annuendum existimavimus. Quapropter motu proprio, certa scientia
et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu apostolico de
Changteh quattuor ¡sub-praefecturas civiles, videlicet de Yochow, Pinkiang,
Linsiang, Hwajung distrahimus ac separamus, earumdemque
territorium in novam praefecturam apostolicam erigimus, cui ex nunc
de Yoçhow nomen tribuimus. Porro volumus, ut nova eadem de Yochow
praefectura apostolica, ad Nostrum vero et ad Sanctae Sedis beneplacitum,
curis concreditajmaneat Patrum Ordinis Eremitarum Sancti Augustini.

Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fiorisi quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vn
mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.