AAS 24 (1932), p. 57

toria vero ad Vaticanas aedes die 24 Aprilis anno 1928: generalia demum
coram Ssmo D. N. Pio Papa XI die 4 Decembris anno .1928. In quibus
Emus D. Cardinalis Eelator dubium proposuit discutiendum: An constet
de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum,
nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine
earumque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo
agitur. Porro qui convenerant tum Patres Cardinales, tum officiales
Praelati et Consultores suum quisque protulerunt suffragium; verum Sanctissimus
Pater in re tanti momenti suum iudicium proferre distulit eo
fine ut Sibi aliisque divini luminis implorandi copia suppeteret.
Hanc vero diem, Dominicam primam Adventus, quo sacro tempore
ad praeparandas vias Domini cordis puritate et dignis poenitentiae fructibus
invitamur, feliciter elegit ut super heroicis virtutibus huius innocentis
aeque ac poenitentis puellae suam mentem panderet, nullo tamen per
praesens decretum (quod quidem numquam fieri solet) prolato iudicio de
praeternaturalibus Servae Dei charismatibus.
Quare ad Se arcessiri iussit Brnos Cardinales Camillum L aurenti,
S. B. C. Praefectum, et Ianuarium Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopum
Ostien. et Albanen., Causae Ponentem seu Belatorem, nec non
E. P. Salvatorem Catucci Fidei generalem Promotorem, meque infrascriptum
Secretarium, sacraque Hostia pientissime litata, edixit: Constare
de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum,
nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine
earumque adnexis, Famulae Dei Gemmae Galgani, in gradu heroico,
in casu et ad effectum de quo agitur.
Hoc. autem decretum publici iuris fieri et in acta sacrae Bituum Congregationis
referri mandavit die 29 Novembris anno Domini 1931.

C. CARD. LATJRENTI, S. R. C. Praefectus.

L. © S .
A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.